PL 142, col. 921

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne

aequoris evadens periculum. Praecede ergo, inquit,
nos in nomine Domini. Ad lineam itaque cuncti
ingredientes, transierunt gurgitem vastum, aquis
usque ad partes femorum irrigati; viro autem Dei,
sicut testati sunt qui adfuerunt, neque usque ad
corrigiam calceamenti aqua potuit diffundi. Ex infusione
itaque aquarum, nimioque algore constricti
omnes socii, tandem profunda nocte venerunt ad
locum diu flagitatum, eximii martyris Marcelli honore
dicatum. Facta oratione petierunt domum, et
sedentes circa ignem copiosum, alii se calefacere,
pars coeperunt vestes mutare. Quorum gravem laborem
cernens dulcissimus Pater incaluit cordis, et
dictis amicis afflicta pectora mulcet.
O quondam fortes per multa pericula fratres!
Ne vestra vestris frangatis pectora rebus,
Per varios casus per tot discrimina rerum
Tendimus ad regnum coeli, sedesque beatas.
Durate, et haec olim meminisse juvabit.
Credite meae parvitati, beata Dei mater, ob cujus
obsequium convenistis, hujus vestri laboris erit pia
remuneratrix. Post haec cibo sumpto, fessos artus
somni quiete refocillarunt. In crastinum autem completis
officiis ecclesiasticis, omnipotentis Dei dono,
cibo et laetitia corda fratrum implevit ac deinde
Cluniacum pervenit.
CAP. VIII.-- De paucis pisciculis plurimis refectis.
Lutetiae Parisiorum proximum est monasterium,
sancti Dionysii martyris gloriosi corporis honore
praeclarum, qui locus a Francorum regibus

Hugone et Rotberto, viro Dei Odiloni fuerat commissus,
ut monachali ordine et doctrina regularis
vitae proveheretur in melius. In quo coenobio aliquando
Dei famulus commanens, vitae pabulum et
salutis haustum facundo ore suis auditoribus ministrabat.
Quadragesimale tempus effluxerat, et dies
mysticae coenae nec non et salutiferae passionis Christi
desierant, cum lux laetitiae, triumphus videlicet
Dominicae resurrectionis, mundo irradiaret. Esus
vero piscium in tanta diei solemnitate patri fratribusque
deerat. Gerebat tunc officium praepositurae
senior Ivo, amicabilis homo, qui bene meritum Patris
observare et colere studebat; quique valde
moestum gestiens animum quod sterilitas aquarum
sibi non praeberet affluentiam piscium: actitabat

enim ut undecunque acquireret ejusmodi edulium,
sed quaecunque agitabantur minime ad profectum
proficiebant. Divina enim providentia id agebatur,
ut in nova festivitate novus hospes gurgitis novo
etiam homini, secundum Apostolum spiritu mentis
suae de die in diem renovato, Dei munere mitteretur.
Sub ipso itaque magnae diei crepusculo, completo a
fratribus celebriter matutinali officio, praedictus Ivo
fidem possidens in Deo, de meritis Patris praesumens,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.