PL 142, col. 939

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne · Epistolae (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne

redduntur. Post haec regredi illuc unde venerat
coepit, sed nescio quo occulto judicio, antequam
veniret ad extrema villae, iterum debilitatur. Iterum
aliorum manibus ad sepulcrum reportatur, atque
iterum Dei omnipotentis miseratione et patris Odilonis
intercessione pristinae sanitati redditur; sed
nequaquam ulterius extra villam egreditur, nec
terminum suae debilitationis denuo transire conatur.
CAP. XIV.-- Item de alia simili modo sanata.
Quidam mercator nomine Rainaldus ibidem apud
Silviniacum degebat. Hic habebat filiam debilem
cruribus, invalidam et ad supplementum doloris ex
superiori parte corporis. Hanc itaque ad tumulum
sancti Patris deferunt: at ubi delata est, mox se

erigere et paulatim incedere coepit, et tandiu ibidem
stetit donec ex integro effectum standi vel incedendi
promeruit.
CAP. XV.-- De quadam paupercula simili modo curata.
Altera mulier paupercula ibi tunc aderat, similiter
ex multo tempore toto corpore debilis, quae et ipsa
eadem die in conspectu multitudinis vigorem obtinuit
integrae sanitatis. Sanctorum enim apostolorum
Petri et Pauli festivitas tunc advenerat et multorum
populorum ibidem turba confluxerat. Qui videntes
uno eodemque tempore haec tria supra scripta miracula
fieri, repleti sunt stupore vehementi. Fit itaque
ingens laetitia, currit per aures cunctorum miraculorum
volitans fama. Hominibus promiscui sexus

ecclesia completur, diversis et immensis clamoribus
concutitur. Psallebant monachi cum clericis in

Domino et venerabili sanctoque charissimo fratri
et compresbytero FULBERTO frater ODILO salutem in

Domino.
Dilectissime vir, quid sibi vult quaestio prolata
nobis a quodam vestro fideli clerico, placuit, ut ipse
fatetur, paternitati vestrae, me, licet indignum, judicem
fieri vitae vestrae, mandando mihi ut litteratim
describerem vobis quid mihi videtur de vestra,
quantum dici fas est, irreprehensibili conversatione.
Sed oculi caligine caecitatis obtecti non valent perspicue
intueri splendorem firmamenti et globos
stellarum coeli. Splendorem firmamenti voco et stellam;
stellam etiam matutinam te vocabo, Danielis
prophetae usus testimonio: Qui docti fuerint, inquit, fulgebunt sicut splendor firmamenti. Et qui ad justitiam
erudiunt multos, sicut stellae in perpetuas aeternitates.
Vos enim, qui talis ac tantus estis, quem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.