PL 142, col. 953
Vita Maioli (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne
sobrie, et pie et juste vivendo [(Tit. II)] , bonum certamen
certando, cursum consummando, fidem servando,
repositam sibi coronam justitiae ab ipso mereretur
percipere [(II Tim. IV)] , qui est omnium
virtutum largitor et auctor, et ante omnia et super
omnia Deus benedictus in saecula, cujus benedictionis
largitas et clemens benignitas contulit nobis in
munere quo tali tantoque frueremur pastore. In quo
habemus exemplum quod sequamur, et in quo nobis
apposita est forma cui imprimamur, sicut B. Gregorius
de capite nostro Jesu Christo, Domino nostro,
dicit, in cujus corporis propagatione beatus Maiolus,
veluti sanissimum membrum, optimum locum
meruit obtinere. De cujus vita et virtutibus animae
cum quis audierit praescripta praedicamenta retexere,
curabit forsitan de miraculis visibilibus et
corporalibus signis inquirere, quibus astipulatur et
corroboratur fides illorum qui solent dubitare de
meritis et praemiis electorum; quibus B. Gregorii
verbis respondendum est: « Fides non habet meritum,
ubi humana ratio probat experimentum. » Et
ne quis dubitet de sanctitate ejus et gloria, discat
ab eis qui eum visu et auditu noverunt qualiter
vixit, qualiter docuit et qualiter plenus dierum,
adornatus virtutibus ab hac luce discessit, et
cum cognoverit eum fidelium attestatione sancte
vixisse, recte docuisse, credat eum procul dubio ad
sanctorum omnium gloriam Christo duce pervenisse.
Quanta per eum Dominus et ante et post
transitum ejus ostendere dignatus est miracula,
testantur volumina a doctissimis viris ordinata sensu
catholico, calamo conscripta rhetorico et in quibusdam
locis metro variata dactylico. Et quia Deus
omnipotens nullum tempus patitur transire sine
testimonio suae benignitatis, ad corrigendas negligentias
nostrae fragilitatis frequenter renovat exempla
sanctitatis. Sed et isto tempore frequentius solito
contigit evenisse.
Inter omnes titulum sanctitatis praeferentes qui
nostris temporibus effulserunt, beatus Maiolus praecipuus
apparuit. De cujus honestis moribus et vitae
honestae virtutibus, a nobis pro tempore pauca dicenda
sunt. Ut vere fatear, fuit ad omnia utilis et per
cuncta laudabilis. Erat enim honestas in actione,
sobrietas in consuetudine, humilitas in prosperitate,