PL 142, col. 966

Epitaphium Adalheidae (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne

3*) C. olim S. Salvatoris Aquicinensis, jam bibliothecae
Duacensis n. 792,--uterque Bethmanno
referente multas sanctorum Vitas complexus, membr.
in fol. maximo saeculi XIII,--ex antiquiore quodam
fluxerunt, scripto jubente Attala filia Roberti regis
et Constantiae, Flandriae comitissa, quae, monasterio
Watinensi prope S. Audomarum constructo et Romae
ab Alexandro II viduae habitu suscepto, Messanae
obiit. Versus enim in fine Vitae Adalheidis hi
leguntur:
Quo vixit more regina Adalaida Romae,
Odilo quae vidit abbas, quae scripta notavit,
Nobis haec Atala scribi jussit comitissa,
Exemplum vita sibi quo captaret in ista,
Nolle malum, sed velle bonum deducere seclum.
Regnet cum Domino semper laudanda virago,
Quae pravos vitat, justos imitarier optat.

Librum Bruxellensem Bethmannus in usus nostros
exscripsit.
Hi quatuor codices, paucissimis exceptis, inter se
consentiunt, et soli omnium litteras Odilonis ad
Andream praebent; a quibus reliqui omnes certis
locis recedunt. Propius tamen ad Ticinenses libros
alii tres, quos Paterniacenses vocare liceat, accedunt:
4) C. bibl. regiae Parisiensis inter Supplementa
Latina n. 854, mbr., in fol. longiori saeculi XI, Vitas
SS. Amalbergae, Hildulfi Trevirorum archiepiscopi,
Adalheidae, Odiliae, Liutwini Treverici archipraesulis,
Willehaldi, aliaque manu Albani et Celsi complexus,
a Waitzo in usus nostros anno praeterito
conversus est.
5) C. bibl. universitatis Wirtzeburgensis inter
Theologos in fol. n. 34, mbr., saeculi XI, olim sancti
Petri in Wissenburg, Vitae Adalheidae epitaphium
Ottonis praemittit. Usus sum eo an. 1835. Ejusdem
codicis lectiones docti Bollandiani saeculo XVII in
schedas suas retulerunt, quas in cod. regio Bruxellensi
n. 8978 hodieque haberi Bethmannus vidit.
6) C. bibl. Palatinae Vindobonensis inter historicos
profanos n. 994, jam n. 622 signatus, mbr.,
saec. XI, paginis 1-3 epitaphium Ottonis, 3-26 epitaphium
Adalheidae continet, locis aliquibus adrasum,
quod in usus nostros converti fecit Chmelius
noster.
Ab his iterum lectionibus nonnullis et libro Miraculorum
addito codices Saltzenses recedunt:
7) C. olim SS. Mauritii et Germani Spirensis,
cujus apographum in usum doctorum Bollandianorum
saec. XVII confectum Bethmannus in codice regio
Bruxellensi n. 8976 reperit, et aeque ac proximum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.