PL 143, col. 394
De utilitatibus astrolabii (Hermannus Contractus), J. P. Migne
plagas propriis distantiis, vel per quinquepertita
intervalla per sena distributae signis, quae omnia visu
potius quam dictu deprehendi possunt.
Habetur etiam ibi Alhidada, id est verticulum,
quod nos radium dicere possumus, quod ad instar
regulae extensum superponitur tabulae. Cujus in
capitibus binae sunt erectae pinnae, quae ad accipiendum
solis radium et stellarum fixarum; seu ad geometricalium
scientiam mensurarum sibi respondentia
bina habent foramina, quod tactu cum torquetur,
itu et reditu altitudinem solis providis demonstrat
obtutibus.
Est etiam Alchitob, id est vectis rotundus, qui
ipsi Walzacorae in medio perforatae ad constringendum
climatum tabulas infigitur. Cui in summo perforato
alter cuneus et parte Alhancabuth transverse
inseritur, quem Alferaz, id est caballum, dicunt, eo
quod instar caballi formatus sit. Etiam, ut lucidius
quivi, ejus perigraphias compendiose explicui,
excepto uno tetragono, de quo in loco suo uberius
dicam. Sed haec res tectis innexionibus intricata est;
nec omnibus ad intelligendum enodabilis, praeter
eos qui usualem habent in his exercitationem. Si
quis autem dicta aut dicenda parum ex scriptis intellexerit,
ipsam rem probet, et procul dubio reperiet
satis diligenter omnia dicta esse. His ita praetaxatis
vota persolvendo, qualiter haec exercitemus,
dicam, et in primis de artificialibus horis dici
et noctis.
CAPUT III. De colligendo signo et gradu solis.
Si certissime horas naturales sive artificiales diei
et noctis cupis scire, oportet in primis ut scias in
quo signo sit sol et in quoto decano aut gradu ejusdem
signi. Hoc quidem etsi multiplicibus calculationum
rationibus scire queas, tamen absolutis ex
hac figura maxima solertia acquisita cognosces
quam hic subscribere non ineptum autumo, dum
locus et ratio postulat, et ita in Arabico habeatur.
Habet enim haec figura in latere uno nomina mensium
praetitulata; altero vero latere dies mensium
per numerum; media in superficie totius circuli
zodiaci signa cum gradibus partium. Et dum vis
per hanc scire signum et gradum solis in quolibet
die, considera in utroque latere praesentem mensem,
et ejusdem mensis praesentem diem, et ita binis
altrinsecus lineis ingredere usque ad proselidem
angularem, et quotum inibi reperies numerum
desuper in eadem linea considerato signo, ipse est
gradus solis quem requiris.
Si vis aliter scire, transactis diebus, praesentis
mensis quotlibet fuerint, adjicias 15 per quos simul
collectos computare incipies a primo gradu signi
pertinentis ad ipsum mensem per quinquepertita
intervalla, et ubi defecerint, ipse est gradus solis,
quem quaeris, verbi gratia: jam peractis 20 diebus
Aprilis adjicias 15, et computando collecti erunt 35,