PL 143, col. 451
Carmen de conflictu ovis et lini (Hermannus Contractus), J. P. Migne
Ordo sacer sanctae deperit Ecclesiae.
Invenient quali sunt omnes ordine jussi,
Ad lavacrum nascens, ad tumulum moriens?
Non jam praesul erit, non Romae papa sedebit;
Solvetur synodus Ecclesiaeque gradus.
Praeterea quidquid sollertia grata reliquit,
Quod dedit Aegyptus, quod docet Assyrius;
Omnes postremo res gestas a patre primo,
Quod fuit ante chaos, seria sive jocos;
Quod Phoebus musas, musae docuere poetas;
Quae ratio stellas, quaeve polos moveat,
Quae metuenda malis, quae sunt speranda beatis;
Quid sit qui rebus praesidet ipse Deus;
Omnia novit ovis, per oves haec praecipit orbis;
Ipsa Dei Patris mystica novit ovis.
Vilior in toto pars, viscera, corpore nostro
Dulcem dant usum deliciis hominum.
Quadam divina resonat dulcedine corda,
Aptae vincta lyrae, psalterio, cytharae.
Expellit curas sonus hic et mitigat iras,
Anxia corda levat, taedia cuncta fugat.
Vis inimica fugit, possessaque corda relinquit,
Cum bene docta manus excitat hos sonitus.
Orpheus, Amphion, cum musis Phoebus, Arion,
Dum chordas feriunt, nomen ad astra ferunt.
Neu sanctis operam putet hanc vilescere quisquam,
Qui stravit Goliath ejus amator erat.
Sex quater esse patres, cytharas phialasque tenentes,
Ante Dei [ l. thronum] dicit pagina sacra thronum l. (Dei)
Collige quid sit ovis cujus pars infima coelis
Suscipitur, sanctas exhilarans animas.
LINUM.
Non opus est verbis; ovium balatibus ipsis
Quale melos fiat nescio quem lateat.
Cum pastae redeunt, tremulo stridore requirunt
Quos lactent foetus; quam placet ille sonus!
Quod parat interdum tergus sibi scriptor ovinum,
Est equidem quaevis gloria, sed facilis;
Justior haec vitulis, haec gloria justior haedis;
Haedorum pellis aptior his studiis.
Denique fac ovium nunquam genus esse creatum,
Hos usus nunquid mundus habere nequit?
Illud ludibrio dignum reor esse profecto
Quod jactas: sanctis artubus haeret ovis.
Est equidem verum, sed quid, precor, esse decorum
Ipsa tibi reputas corpora si crucias?
Ut carnem reprimant, carnem per dura fatigant:
Inter dura satis esse meretur ovis.
Quaeque molesta ferunt, quae sint magis aspera quaerunt;
Ad victum cineres, ad requiem lapides;
Nunquid ob hoc aliquis praeferri jure putabit
Aut stratis lapides, aut cereri cineres?
Ecclesiae tangis mysteria, terrea transis,
Coelestes jactas cum patribus cytharas;
In laudesque tuas veteres replicando figuras,
Plectra manu fortis commemoras juvenis.