PL 143, col. 470
Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne
prae illis est imitatus. Sed, quia omnipotentis Dei
pia dispensatio consuevit donis suis flagella et tentationes
permiscere, quemadmodum novimus beato
Job, atque apostolo Paulo, et pene cunctis electis
contigisse, dicendum videtur qualiter in ipsius pubertatis
ingressu fuerit periclitatus et, mox accedente
coelesti medicina, salvatus.
V.
A bufone sauciatur. Ex quo graviter laborans a
S. Benedicto sanatur. --Cum jam solito liberiorem
a scholari jugo adeptus fuisset cervicem, multoties
parentum suorum invisebat mansionem, delectatus
non tantum genuina affectione quantum religiosa
eorum conversatione et liberrima domus suae in militibus
et familia dispositione. Ergo quodam aestivo
tempore, dum ex more cum eis apud nobile castrum,
Eginisheim nuncupatum, moraretur, superveniente
cujusdam nocte Sabbati, in amoenissimo cubiculo
soporatur. Cujus dextram faciem venenosa illa rana,
quae bufo nuncupatur, sive rubeta, conscendit eique
ex anterioribus pedibus unum in genis, alterum
autem sub labio, et ex posterioribus priorem post
aurem, alterum vero sub mento affigens, sugere ac
stringere immaniter coepit. Quo dolore expergefactus,
horribilis animalis deprehendit faciei suae incumbere
perniciosum pondus. Tanto itaque tamque novo periculo
attonitus, a strato se ocius corripuit et immodicum
non perferens cruciatum, ictu palmae post
aurem libratae virosum illum in eumdem stratum
suum decussit, timens ne, si manu medium arreptum
extrahere tentasset, acrius irreperet. Tunc nequam
ille, licet in suo super lectum casu elisum sonitum
reddiderit, tamen capitalem pulvillum denuo conscendere,
ipso perspiciente, non distulit; nam lunaribus
radiis tunc illustrabatur omne penetral cubilis.
Nec mora; famulorum turba repentino dilecti domini
sui clamore accita accurrit, lucernam secum exhibuit,
sed pestiferum illud animal sub illorum ingressu
nusquam comparuit. Inquiritur passim diligentissima
vestigatione vernaculorum, sed omni supellectili
cubilis eversa ac perscrutata, minime fuit repertum.
Sed sive illud verum aut fantasticum fuerit, plagas
tamen veras et dolores veros reliquit.
Quibus etiam totum vultum, guttur ac pectus tumefactus
usque ad desperationem aliquatenus recuperandae
sospitatis est infirmatus. Uterque ejus parens
omnesque sui super hoc miserabiliter duobus
mensibus plenis consternabantur, solum funus jam
efferri suspicantes, lugubrem illam exsequiarum pompam
continuis suspiriis et lacrymis praestolabantur.
Verum benignus Jesus, desperatis rebus succurrere
solitus, super plenaria ejus sospitate subito parentes
ejus est consolatus et Ecclesiae suae per hunc relevandae
secundum propositum suum recordatus. Nam
cum jam duobus mensibus a lecto per se minime
surgere potuisset, jamque, concrescente infirmitatis
nimietate, sine loquela octo diebus permansisset,