PL 143, col. 748

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in
coelis [(Matth. XVI)]
.
VI.
Non ergo perpenditis quanta impudentia dicatur
Pater, qui est in coelis, abscondisse a principe
apostolorum, Petro, cultum, sive ritum visibilis sacrificii,
per dispensationem Unigeniti sui, cui per
semetipsum plenissime revelare dignatus est illud
ineffabile arcanum invisibilis divinitatis ejusdem
Filii sui. Et cui non per angelum, nec per prophetam,
sed proprio ore, ipse Dominus angelorum et
prophetarum sic repromittit in sequentibus: Et
ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram
aedificabo Ecclesiam meam [(Ibid.)]
, illius capiti vos
satagitis subtrahere Christum Jesum, praeter quem
nemo potest universali Ecclesiae aliud ponere fundamentum
[(I Cor. III)] .
Quod utique devotissimus ille
Petrus non solum vivens, sed etiam moriens demonstravit,
quando nimia humilitate et congrua significatione
se crucifigi deorsum verso capite petivit;
profecto divina inspiratione praefigurans sese esse
primum et quadrum lapidem in fundamento, quod
est Christus Jesus, compaginatum, cohaerentem atque
connexum; qui, utpote superpositus angulari
lapidi, totum pondus ecclesiasticae fabricae incorruptibili
soliditate sufferret, ac proprii capitis suppositione
omnia membra corporis Christi per aptas
et naturales compages, usque ad consummationem
saeculi, quasi usque ad pedes crescentia, inflexibili
collo ad coelos sustolleret.
VII.
Taliter sancta Ecclesia super petram, id est

Christum et super Petrum, vel Cepham filium Joannis,
qui prius Simon dicebatur, aedificata, quia
inferi portis, disputationibus scilicet haereticorum,
quae vanos ad interitum introducunt, nullatenus foret
superanda. Sic pollicetur ipsa Veritas, per quam
sunt vera, quaecunque sunt vera: Portae inferi non
praevalebunt adversus eam [(Matth. XVI)]
. Cujus promissionis
effectum se precibus impetrasse a Patre
idem Filius protestatur, dicendo ad Patrem: Simon,
ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum.
Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; et
tu aliquando conversus confirma fratres tuos [(Luc.
XXII)]
. Erit ergo quisquam tantae dementiae qui orationem
illius, cujus velle est posse, audeat in aliquo

vacuam putare? Nonne a sede principis apostolorum,
Romana videlicet Ecclesia, tam per eumdem
Petrum quam per successores suos, reprobata et
convicta, atque expugnata sunt omnium haereticorum
commenta, et fratrum corda in fide Petri, quae
hactenus nec defecit, nec usque in finem deficiet,
sunt confirmata?
VIII.
Praeterimus nominatim replicare nonaginta
et eo amplius haereses ab Orientis partibus, vel ab
ipsis Graecis, diverso tempore ex diverso errore ad
corrumpendam virginitatem catholicae Ecclesiae matris
emergentes. Dicendum videtur, ex parte, quantas
Constantinopolitana Ecclesia per praesules suos suscitaverit
pestes, quas viriliter expugnavit, protrivit,
et suffocavit Romana et apostolica sedes. Ecce Eusebius

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.