PL 143, col. 753

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

dici optatis, et si ipsam Evangelii veritatem aperte,
quod absit! non impugnatis. Ad cujus tonitruum
quisquis non expergiscitur, non dormit, sed omnino
est mortuus, cui jam frustra ab hominibus clamabitur.
Sed ne forte adhuc de terrena ipsius dominatione
aliquis vobis dubietatis supersit scrupulus,
neve leviter suspicemini ineptis et anilibus fabulis
sanctam Romanam sedem velle sibi inconcussum
honorem vindicare et defensare aliquatenus, pauca
ex privilegio, ejusdem Constantini manu cum cruce
aurea super coelestis clavigeri venerabile corpus posito,
ad medium proferemus, quibus fundetur veritas
et confundatur vanitas, ut omnia membra catholicae
matris cognoscant nos illius Petri disciplinae esse qui
sic in Epistola sua ait de se: Non enim doctas fabulis

secuti, notam vobis fecimus Domini nostri Jesu
Christi virtutem, sed speculatores facti illius magnitudinis [(II Petr. I)]
;
et nos vobis inculcare non tam
relatu quolibet quam quae ipso visu et tactu comperta
sunt. Vel admoniti recognoscite quia idem gloriosus
princeps in jam dicto privilegio, post Christianae
fidei claram perfectamque confessionem atque
baptismatis sui enucleatam commendationem, specialem
sanctae Romanae Ecclesiae dignitatem sic promulgavit,
dicens: « Utile judicavimus, una cum omnibus
nostris satrapis, et universo senatu, optimatibus
etiam et cuncto populo Romanae gloriae imperio
subjacente, ut, sicut beatus Petrus in terris vicarius
Filii Dei videtur esse constitutus, ita etiam et pontifices
ipsius principis apostolorum vice, principatus

potestatem, amplius quam terrenae imperialis nostrae
serenitatis mansuetudo habere videtur, concessam
a nobis nostroque imperio obtineant, eligentes nobis
ipsum principem apostolorum, vel ejus vicarios, firmos
apud Deum esse patronos. Et sicut nostra est
terrena imperialis potentia, ita ejus sacrosanctam
Romanam Ecclesiam decrevimus veneranter honorare,
et amplius quam nostrum imperium terrenumque
thronum sedem sacratissimam B. Petri gloriose
exaltare, tribuentes ei potestatem et gloriae dignitatem,
atque vigorem et honorificentiam imperialem;
atque decernentes sancimus ut principatum teneat,
tam super quatuor sedes, Alexandrinam, Antiochenam,
Hierosolymitanam ac Constantinopolitanam,

quamque etiam super omnes in universo orbe terrarum
Dei Ecclesias, et pontifex, qui, pro tempore,
ipsius sacrosanctae Romanae Ecclesiae exstiterit celsior
et princeps cunctis sacerdotibus totius mundi
existat, et ejus judicio, quaeque ad cultum Dei vel
fidei Christianorum stabilitatem procuranda fuerint,
disponantur. Justum quippe est ut ibi lex sancta
caput teneat principatus, ubi sanctarum legum institutor,
Salvator noster, beatum Petrum apostolum
obtinere praecepit cathedram, ubi et crucis patibulum
sustinens, beatae mortis sumpsit poculum, suique
Magistri et Domini imitator apparuit, et ibi
gentes pro Christi nominis confessione colla flectant,
ubi eorum doctor beatus Paulus apostolus
pro Christo, extenso collo, martyrio est coronatus;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.