PL 143, col. 755

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

auro purissimo et geminis pretiosis uti debeant, et
in capite ad laudem Dei pro honore beati Petri
gestare. Ipse vero beatissimus papa super coronam
clericatus, quam gerit ad gloriam beati Petri, omnino
ipsa ex auro non est passus uti corona; phrygium
autem candido nitore, splendidam resurrectionem
Dominicam designatis, ejus sacratissimo vertici
manibus nostris imposuimus, et tenentes frenum
equi ipsius, pro reverentia beati Petri, stratoris illi
officium exhibuimus, statuentes eodem phrygio omnes
successores ejus singulariter uti in processionibus,
ad imitationem imperii nostri. Unde ut pontificalis
apex non vilescat, sed magis quam terreni imperii
dignitas et gloriae potentia decoretur, ecce tam
palatium nostrum, ut praelatum est, quam Romanam

urbem, et omnes Italiae seu occidentalium regionum
provincias, loca et civitates, saepefato beatissimo
pontifici, et Patri nostro Silvestro universali papae
contradentes atque relinquentes, ei vel successoribus
ipsius pontificibus potestatem et ditionem firmam
imperiali censura per hanc nostram divalem jussionem
et pragmaticum constitutum decernimus
disponenda, atque juri sanctae Romanae Ecclesiae
concedimus permansura. Unde congruum prospeximus
nostrum imperium et regni potestatem orientalibus
transferri ac transmutari regionibus, et in
Byzantiae provinciae optimo loco nomini nostro
civitatem aedificari, et nostrum illic constitui imperium,
quoniam ubi principatus sacerdotum et
Christianae religionis caput ab Imperatore coelesti

constitutum est, justum non est ut illic terrenus
imperator habeat potestatem. Haec vero omnia, quae
per hanc imperialem sacram et per alia divalia decreta
statuimus atque confirmavimus, usque in finem
mundi illibata et inconcussa permansura decernimus. »
Deinde facta obtestatione, coram Deo vivo
et terribili ejus judicio, et imprecatione aeternae
condemnationis temeratori vel contemptori ipsius
sui privilegii, secutus idem venerabilis Constantinus,
ait: « Hujus vero imperialis nostri decreti paginam
propriis manibus roborantes, super venerandum
corpus B. Petri, principis apostolorum posuimus,
ibique eidem Dei apostolo spondentes nos cuncta
inviolabiliter conservare, et nostris successoribus

imperatoribus conservanda in mandatis relinquere,
Patri nostro Silvestro, summo pontifici et universali
papae, et per eum cunctis successoribus ejus pontificibus,
Domino Deo et Salvatore nostro Jesu Christo
annuente, tradimus, feliciter atque perenniter possidenda. »
XV.
Tot ergo et talibus aliisque quamplurimis
testimoniis subnixa non crubescit veritas sed confutatur
impudens vanitas. At nos hinc habentes
testimonium majus Constantino. Qui, ut ait beatus
evangelista Joannes, de terra est, et de terra loquitur [(Joan. III)]
,
vix ab homine testimonium accipimus,
contenti testimonio illius qui de coelo venit, et
super omnes est, et dicit: Tu es Petrus, et super
hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et nortae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.