PL 143, col. 757

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

XVII.
Hic solus, sicut doctiloquus evangelista
Lucas testatur, dum qui dispersi fuerant pro persecutione
facta sub Stephano, circumirent civitates,
nemini loquentes verbum vitae, nisi solis Judaeis,
orans in coenaculo, factus est in excessu mentis:
et linteum omnibus terrae quadrupedibus, et reptilibus,
volucribusque coeli refertum, quatuor initiis
submitti de coelo vidit, sibique coelitus dictum tertio: Surge, Petre, occide et manduca,
et tertio ab
eo responsum: Quia commune et immundum nunquam
introivit os meum; et tertio superna voce repetitum: Quod Deus mundavit, tu ne commune
dixeris
[(Act. X)]
; sufficienter instructus a quatuor
mundi partibus gentes, quondam immundas, in unitatem

fidei congregandas, sicque fide, mundatis
eorum conscientiis, ab operibus mortuis, et occisa
in eis pristina immunditia, cui servire membra sua
exhibuerant, Christo delectabiliter inviscerandas
tribus nuntiis in mysterio Trinitatis se invitantibus;
immanem aprum illum de silva gentium, Cornelium
centurionem aggressus, non reluctantem occidit et
comedit, quando aqua et Spiritu mundatum Ecclesiae
indidit. Cui, coadunatis ipsius domesticis et amicis,
dum adhuc loqueretur, Spiritus sanctus cecidit
super omnes qui audiebant verbum, et erant loquentes
linguis, et magnificantes Deum [(Ibid.)] . Quod
nulli Judaeorum, nec ipsis apostolis uspiam legitur
concessum, ut Paracleti tantam plenitudinem acciperent
priusquam baptismum. Nonne hinc jam luce

clarius constat Petrum primitus ad aedificationem
Ecclesiae Christi Judaeos et gentiles attraxisse, et
quasi duos parietes ex diverso venientes, per angularem
lapidem Christum indissolubili charitatis
glutine conjunxisse? Qui postea videns messem
multam, et operarios paucos, Paulum et Barnabam
ab Antiochia praedicatores omnibus nationibus destinavit;
quibus strenue officio insudantibus dexteram
societatis dedit, ut illi quidem in gentibus, ipse
vero in circumcisione esset, sicut in Epistola ad
Galatas ostenditur evidenter [(Gal. II)] . Neque tamen,
partito in eos onere, subtraxit se coeptae vocationi
gentium et curae, quam post Asiam ab Illyrico sentit
tota Europa et Africa, praecipueque mundi caput et

domina gentium Roma. Nam cum quidam pseudo-apostoli
turbassent corda fratrum, dicentes eos debere
circumcidi secundum legem Moysis, Paulusque
et Barnabas Hierosolymam iissent, super hac
quaestione consulturi, solus Petrus, sua auctoritate,
circumcisionis onus atque veteris legis jugum a
cervicibus discipulorum removit, et gratiam Evangelii
ad plenam salutem credentium sufficere censuit,
dicens: Quare vultis imponere grave jugum
super cervices discipulorum, quod neque patres nostri,
neque nos portare potuimus? sed per gratiam Domini
Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
Visum est enim Spiritui sancto et nobis, nihil oneris
ultra vobis imponere [(Act. XV)]
. Qua utique responsione
confirmatus Doctor gentium, Paulus, Galatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.