PL 143, col. 895
Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne
animus non deficit, equus est etiam salubris.
XVIII.
At attamen licet vagando et vacando bene
vivendi quaerere locum, e sacrario sapientum viperas
eccephalorum eliminet regula rationis; tamen
permagni refert videre, quibuscum diverseris.
Non recordaris quid laboranti prophetae divinum
dicat oraculum? Fili, inquit, hominis, increduli
et perversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas.
Num te praeterit genuina scorpionum malitia,
qui non dente mordent, non lingua inficiunt, non
ore venenantur, sed tantum nocent cauda? Hos
quippe scorpiones notabat Psalmista cum dicebat: Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar.
Item: Qui loquuntur pacem cum proximo, etc., quos
quantum ipse omnesque sancti viri semper exsecrati
sint, subdendo aperit: Da illis secundum opera
ipsorum, et caetera quae sequuntur.
XIX.
Ecce iterum me pervicaciter premens adjicis:
Nunquidnam cidem Prophetae mandat idem
oraculum, locum vel animum fugiendo matare, at
non potius ad corrigendos perversores et evenenandos
scorpiones, etiam usque ad sanguinem resistere?
Nonne idem Propheta vincula, famem, lacum coenosum
pertulit, caeteraque id genus plura, quae a
principio semper piis malignantium perversitas intulit?
Utique, frater, ita est: et tamen non modo
hominibus, sed etiam viris supra vires est semper in
procincta esse, nunquam animum ad divinae contemplationis
dulcedinem remittere: jugiter tumultuosis
assultibus percelli, nunquam internae dulcedinis
quiete foveri. Nunc iterum antiqui illius Musonii
dicto, velut hostili armaris telo, dicens: Animum
remittere, amittere est; et Christiano theologi nostri
muniris clypeo:
Nunquam bella bonis, nunquam discrimina desunt.
Ad haec ego: Animum, inquam, in delicias voluptatesque
resolvere, et posthabitis iis quae ad salutem
animae operantur et protegunt, in terrena desideria
remittere, vere amittere est. Verum animus a saecularium
tumultu, quantum homini vacat, feriatus, si
nubes curarum, si ventos imbresque detrahentium
linguarum, si tempestates et turbines falsorum fratrum
in altum se attollens transcendat, et a districto
rigore militaris disciplinae remissus, in illam
placidissimam et lucidissimam divinae contemplationis
quietem se totum resolvat: ita vere non
amittitur, sed potius retinetur, vel (quod potissimum
est) tunc demum vivere videtur. Quod autem noster
ait Theologus, semper Christiano esse pugnandum,
nihil unde vel ausim vel queam diffingere; sed tamen
salva virtutis constantia liceat dicere, satis superque
esse laboris, si a foris in falsis fratribus bella et
seditiones cessent, interius vero nostri conatus vires
contra antiqui hostis tentamenta decertent, donec
his armatura Dei superatis et expugnatis, donante
Christo accipiamus quietem pacis perpetuae
XX.
Adhuc pervicacius agens dicis, semper in
Christianae militiae castris utrumque pugnandi genus