PL 143, col. 897

Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne

exorto Sole justitiae, et negotiosis et otiosis virtutibus,
quas partim naturae beneficio, partim liberalium
disciplinarum studio assecuti sunt, vitam suam
in illo suo honesto et utili solertissime exercuerunt:
quando alii eorum vel artis militiae stipendiis devincti,
vel publicis administrationibus perfuncti,
domi forisque graviter agendo, terra marique fortiter
pugnando, celebre nomen sibi perpetuo, ut putabatur,
propagarunt. Alii vero vel emeritis laboribus
nobili otio donati, vel etiam in otium quod elegerant
odio saecularium, se conferentes, vel scribendo,
vel disputando juxta sibi ac reipublicae consuluerunt.
XXII.
Quod si, ut argumentosus es, etiam nunc
praemissis pugnacius contendis refragari, succenturiatis

cincta sententiis aderit ipsa Veritas, nec suis
desinet partibus suffragari, et ut verius testatiusque
sit quod asseveramus, adducet nobis in praesidium
fidei de consilio utriusque Testamenti personas, de
altero quidem Rachelem et Liam, de altero autem
Martham et Mariam. Sed quorsum haec omnia?
profecto, ut patenter advertas, sicut praemissum
est, semper et otiosis et negotiosis virtutibus electos
suos Deo complacuisse, nec alterutram partem unquam
alteri praejudicasse. Quia sicut acceptat Deus
quod practice laboratur, ita non excluditur ab ejus
beneplacito, quod suo tempore theorice sabbatizatur.
XXIII.
Papae autem ut nodosus es, frater, ut
fungino capite es, et totum te tegis! Jam enim

putabam te desiisse, et vel dicentis auctoritate, vel
potius dictorum gravitate pressum, manus veritati
dedisse. Et ecce iterum clangis tuba, iterum perstrepis
ad arma, iterum excusando impugnas animum,
qui tantopere otium amplectitur et quietem,
minitans segnitiem et socordiam, quae se
theoriae pallio amicit, te, detracta pelle e latebra
quam fovet, protracturum in lucem: recurrisque
ad praedictum prophetam dicens, quod corrigendis
perversoribus et evenenandis scorpionibus tanto impensius
acriusque institisset, quanto furiosius eos
ad repugnandum, et seipsum discerpendum animatos
vidisset. Addis quoque pigritanti stimulum
Flacci, quo ille satirico Damasippi sui perornatus

commento, in desidiam invehitur dicens:
Invidiam placare paras virtute relicta.
XXIV.
Contemnere, miser, vel medius proponis
fortissimum illud constantiae solamen, quod vas
electionis et solidissima mens primitivae in electos
persecutionis manu detegit dicens: Omnes qui
volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur.
Et: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit.
Adhibes quoque praeterea certanti scutum divinae
protectionis, quo Dominus in propheta perduelles
suos confortans dicit: Ne timeas a facie eorum,
quia ego tecum sum ut eruam te, dicit Dominus.
XXV.
Fateor quidem, charissime, vera sunt et
ea quae de crassa satirici Damasippi profers Minerva,
ubi poeticum figmentum philosophicum habet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.