PL 143, col. 904

Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne

modo quod quaerebat dantem excusat: perorata
vero causa violentiae et rapacitati caeterisque concurialibus
suis media residens, de libro suo legit quod
sit justum, et eisdem juratis legibus sibi assentientibus,
lege nummularia in reum profert judicium;
et tandiu vinculatus tenetur reus, donec illum absolvat
mammona deus: quemque modo Labeonem
lege Caecilia sufficit cruci, modo Catonem lege monetaria
donat curuli. In omni autem concione hujus
potestatis hoc proponit auctoritas legum, in hoc
consentit summa judiciorum, ut qui non potest solvere
de immenso suo, solvat quod compar sit de
dimenso suo: et si non habet unde solvatur, sine
miseratione crucifigatur
XXXVI.
Inde est quod cum in nundinis sanctum

videmus Evangelium, venales in Ecclesia columbas
et cathedras vendentium, nec longe ab his mensas
nummulariorum, quia hodie nec gratis quidquam
accipitur, nec gratis datur: cum haec, inquam, vidimus,
attentius vacamus omnes foro quam choro,
cautius usuris quam scripturis, impensius mercationi
quam religioni; magis implendis capacibus
marsurpiis, quam assequendis liberalibus studiis:
et omnino missis his quae evangelica veritas, apostolica
institutio, sanctorum Patrum auctoritas
ecclesiasticis sanxit disciplinis, saecularium desiderio
adeo inhiamus, cumulandis divitiis tantisper
occupamur, ac si tali pretio vitam aeternam mercari
mereamur. Quare hoc? quia tanti quantum
habeas sis. Omnis enim res, ut ait quem nosti:
Virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
Divitiis parent, quas quis contraxerit, ille
Clarus erit, fortis, justus, sapiens, etiam rex,
Et quidquid volet.
Cum ergo ex ea quae malorum omnium radix est
avaritia, haec horribilis spinarum silva emergat,
facile, imo horribile, est videre hoc spinetum quem
fructum ferat. Inde est quod dum acquirendis immoramur
studiis, in comparandis honoribus invicem
praecurrentes, non honore invicem praevenientes,
antiqua divinae religionis immutata facie, paterna
moralis disciplinae pene in fabulam redacta institutione,
frater fratri invidemus, alter alteri mordendo
derogamus: invicem accusantes intestina bella
movemus, acutis verborum spiculis fratrum corda

confodimus; dolos in corde versantes, simulationem
in vultu, fallaciam in verbis proferimus, et omnino
ad injuriam mandatis Dei omnia mandata ejus prae
pecunia parvi habemus. Postremo omnes levitate et
morum inconstantia, quasi arundo ventis adeo agitamur,
ut in quo pridie studiosus vehemens vel
certe nimius fueris, postridie ne quidem memineris.
Et quid super his speramus futurum? certe hoc, ut
facto de resticulis flagello omnes hujusmodi Dominus
ejiciat de templo. Valde etiam timendum est
triplex illud animadversionis flagellum, quod per
prophetam populo peccatori Dominus intentat, dicens: Ecce ego inducam super eos gladium, famem
et pestem, et disperdam eos in omnem ventum.
Hujus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.