PL 143, col. 935

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

quae conspersa sit oleo. Tres decimas per
singulos vitulos, et duas decimas per arietem, et
decimam decimae per agnos singulos, id est, per
septem agnos, et hircum pro peccato unum, ut
expietur vobis [(Num. XXVIII, 16-22)] . » Et in Deuternomio:
« Observa mensem novarum frugum et
verni primum temporis, ut facias Phase Domino
Deo tuo, quoniam in isto mense eduxit te Dominus
Deus tuus de Aegypto nocte. Immolabisque Phase
Domino Deo tuo de ovibus et de bobus, in loco
quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen
ejus ibi. Non comedes in eo panem fermentatum:
septem diebus comedes absque fermento afflictionis
panem, quoniam in pavore egressus es de Aegypto,
ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus

diebus vitae tuae. Non apparebit fermentatum
in omnibus terminis tuis septem diebus et non remanebit
de carnibus ejus quod immolatum est vesperi,
die primo mane [(Deut. XVI, 1-4)] . »
V.
Haec omnia, si ita Judaeis carnalibus carnaliter
observanda veteris legis lator coelitus censuit constat
haec secundum carnalem observationem omnino
aliena a nobis. Quia in illis septem diebus quotidie
fermentatum in omnibus finibus et terminis nostris
et domibus invenitur, apparet atque comeditur.
Nec ipsos septem dies aliter quam reliquos totius
anni in azymis observamus: nec apud nos perit de
coetu nostro anima illius quicunque, tam de advenis
quam et de indigenis, terrae comederit fermentatum
in diebus supra dictis. Sed nec velut ipsi, a decima

die mensis primi sumptum agnum masculum anniculum
ex pecoribus usque ad quartum decimum
servamus, nec ad vesperam immolamus,ut sanguine
ejus postes signemus, nec carnes ejus assas
igni, accincti et calceati, tenendo baculos in manibus,
nocte comedimus festinanter, cum azymis panibus
et lactucis agrestibus. Insuper non offerimus incensum
holocaustum Domino in his diebus quotidie in
igne vitulos duos de armento, arietem unum, agnos
anniculos immaculatos septem: et sacrificia singulorum,
et similam conspersam oleo: neque hircum
pro peccato, ut expietur pro nobis. In quo ergo
communicamus Judaeis? et in quo solemnitatem
azymorum custodimus? An forsan quia solemnes

eosdem dies et feriatos habemus, et a quarta decima
luna usque ad vicesimam primam observamus? Et
cur eadem vos observatis? nisi quia aliud nobis
innuunt, aliud illis? Illis enim data sunt in
memoriam spiritualis egressionis nostrae ex hoc
mundo, ut vacemus et videamus quoniam ipse est
Deus qui nos de tenebris vocavit in admirabile lumen
suum, conresurgere et consedere nos faciens
secum in coelestibus, et ut instar lunaris globi incipiamus
lucem cordis nostri, id est rationem, a

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.