PL 143, col. 942

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

homine isto ex his in quibus eum accusatis, sed
neque Herodes. Corripiam ergo illum, et dimittam [(Ibid. 14-16)] .
» At illi postulabant ut crucifigeretur.
Joannes autem refert Pilatum sic dixisse.
Judaeis: « Quam accusationem affertis adversus hominem
hunc? [(Joan. XVIII, 29.)] Qui dixerunt ei:
« Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus
eum [(Ibid., 30)] . » Et post aliqua dicente eis
Pilato: « Accipite eum vos et crucifigite [(Joan. XIX,
6)] . » Responderunt: « Nos legem habemus, et secundum
legem debet mori, quia Filium Dei se fecit [(Ibid., 7)] .
» Nonne tot testibus iniquis in Dominum
insurgentibus, et iniquitati mentienti sibi, suffecisset
hoc unum vestrum mendacium, si constaret eis
saltem hoc solum? Nonne instarent Pilato, et dicerent:

Nos legem habemus, et secundum legem debet
mori, quia fermentatum in pascha comedit? aut
certe apud eum apparuit? Et forte dicetis. cum clam
egisse hoc. Absit! Quia non solum de factis suis,
verum et de dictis ait ipsi pontifici percunctanti:
« Ego palam locutus sum mundo. Ego semper docui
in synagoga et in templo, quo omnes Judaei conveniunt,
et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas?
Interroga eos qui me audiverunt, quae
dixerim ego [(Joan. XVIII, 20, 21)] . » Nunquid etiam
dominum domus in qua pascha celebrabat, sanctae
legis praevaricatio posset latere? quem constat paternarum
traditionum aemulatorem apprime fuisse.
Quod si forte et hunc latere potuit, aut certe ipse
consensit; nunquid et Judam complicem malignorum

Judaeorum latere potuit, qui, juxta Psalmistam,
« Unanimis ejus dux et notus [(Psal. LIV, 14)] , » et
praesertim dispensator fuit? Quem ipse Dominus
dilecto Joanni demonstrans ait: « Ipse est cui intinctum
panem porrexero [(Joan. XIII, 26)] . » Et cum
intinxisset panem, dedit Simoni Iscariotis. Ecce hic
bis dixit ἄρτον, quem vos non nisi fermentatum accipitis.
Quod si ita est, quae res prohibuit infelicem
Judam, demonstrato ipso fermentato, prodere sanguinem
magistri palam, quemadmodum volebat prodere
clam? Aut quid necesse habuit desperando dicere:
« Peccavi, tradens sanguinem justum? » [(Matth. XXVII, 4)] ,
cum tradendo transgressorem legis
averterit a se et a populo furorem Domini, et gratiam
promeruerit? Ut enim praeceptum legis divinae

super hoc breviter tangamus, perpendite quid in
Deuteronomio latius dicatur: « Si propheta quilibet,
sive frater tuus, filius aut filia, uxor vel amicus
quem diligis ut animam tuam, voluerit clam persuadere
tibi ut avertaris a caerimoniis legis, non acquiescas
ei, nec audias, neque parcat ei tuus oculus
ut miserearis et occultes eum; sed statim proditum
populo interficies, ut avertatur Dominus ab ira furoris
sui, et misereatur tibi, multiplicetque te, sicut
juravit patribus tuis [(Deut. XIII, 6-8, 17)] . »
XV.
Hic ne quid minus factum videatur, etiam
vestratium ridiculae opinioni obviamus: qui, non
invenientes quarum sanctarum Scripturarum funiculo
scapham assertionis suae pertrahant ad alicujus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.