PL 143, col. 975

Libellus contra Latinos (Niceta), J. P. Migne

Inquit enim dilectus Christi discipulus: « Si
dixerimus quia communitatem habemus cum eo, et
in tenebris ambulamus, mentimur, et non facimus
veritatem. Si autem in lumine ambulamus sicut ipse
est in lumine, communitatem habemus ad invicem,
et sanguis Jesu Christi purificat nos ab omni peccato [(I Joan. I, 6, 7)] .
» Qui ergo azyma comedit, in
tenebris legis ambulat. Et quomodo [non] habebit
societatem cum Christo, qui est in lumine Novi sui
Testamenti et gratiae? Nam qui in lumine ambulant
gratiae, panem comedunt qui est corpus Christi, et
bibunt sanguinem immaculatum ejus, et ita habent
ad invicem, et cum Christo societatem, purificati,
sicut dictum est, ab omni inquinamento. Azymum
autem non est panis. Neque enim compositus, neque

per se ipsum perfectus est, sed indigens semique perfectus,
indigens plenitudine fermenti. Panis autem
compositus, per seipsum perfectus est et plenissimus,
sicut ille qui totum habet in seipso plenitudinis.
III.
Animadvertite et attendite quia in azymis
nulla est vivens virtus, mortua enim sunt; in pane
autem, hoc est, corpore Christi, tria sunt viventia
et vitam praebentia eis qui ea digne comedunt:
Spiritus, aqua et sanguis, ceu et ipse, qui super
pectus Christi in coena recubuit, Joannes contestificatur
in eo verbo: « Tres sunt qui testimonium
dant, Spiritus, aqua et sanguis, et hi tres in uno
sunt [(I Joan. V, 8)] , » videlicet in corpore Christi.
Quod et secundum tempus Dominicae crucifixionis

declaratum est, cum aqua et sanguis ex immaculata
costa ipsius effluxit: lancea percussa carne ipsius,
sanctus Spiritus vivificusque in deificata carne ejus
permansit. Quam comedentes in pane, qui immutatus
est per Spiritum et effectus est corpus Christi, vivimus
in ipso, tanquam vivam et deificatam carnem
edentes. Sic autem et sanguinem vivum et calidissimum
ejus bibentes cum effluente aqua ex immaculata
costa ejus, mundamur ab omni delicto, ferventi
replemur Spiritu. Calidum enim, ut videtis, velut ex
latere Domini, calicem bibimus, quia ex viva carne
et calida spiritu Christi calidissimus nobis sanguis et
aqua emanavit. Quod in eis qui azyma comedunt,
nequit fieri.
IV.
Si autem mortuum fermentum comeditis, o

sapientissimi, ut sermo declaravit, cujus rei gratia
gloriamini, dicentes: « Quia non sicut vos sale et
fermento atque aqua farinam temperamus, et sic
facimus oblationem azymorum nostrorum, sed aqua
sola et farina et igni azymum conficimus, et in tribus
his puram facimus nostram oblationem; » percontamur
igitur vos, haec tria, aquam et farinam et ignem,
ad quid accipitis; et cui effigiem esse haec aestimatis?
Carnis Domini? Sed non inquit dilectus Christo
Joannes: « Tres sunt qui testimonium perhibent [(I Joan. V, 8)] ,
» aqua et farina et ignis. Sed quid?
« Spiritus et aqua et sanguis, et hi tres in uno sunt [(Ibid.,)] ,
» videlicet in corpore Christi, ut dictum
est, quod nos comedentes unimur incarnato propter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.