PL 144, col. 1013

Vita SS. Rodulphi et Dominici Loricati (Petrus Damianus), J. P. Migne

[(I Cor. XV)] .
In quibus apostolicae sententiae
verbis, ut non diutius immoremur, in promptu lector
intelligit, quoniam qui vel Deum, vel Dei servum
mirabile quid fecisse confingit, non modo fabricati
praeconii praemium non meretur, verum etiam adversus
eum quem laudaverat, falsum testimonium
protulisse convincitur.
CAPUT VI. Fit monachus eremita.
Dominicus itaque cum esset in saeculo clericus,
quia tunc Simoniaca vigebat haeresis, quae et nunc
utinam prorsus esset exstincta, ut presbyter fieret,
a parentibus ejus data est episcopo Hircinae pellis
aluta, quia, sicut ait Apostolus: Diligentibus Deum
omnia cooperantur in bonum [(Rom. VIII)]
, haec una

beati viri culpa multorum post bonorum probatur
exstitisse materia. Nam hoc pavore perterritus, contempsit
saeculum, induit monachum, arduumque
mox eremiticae vitae, tanquam bellator intrepidus,
arripuit institutum. Sed quia male promotus est,
donec advixit, sacrosancti altaris usurpare ministerium
non praesumpsit. Virgo usque ad obitum fuit,
vitam eremiticam non omisit, ubi nimirum sub magisterio
sancti viri Joannis, qui dicebatur de monte
Feretri, per plurimos vixit annos. In illa igitur eremo,
quae scilicet erat in regione quae dicitur Luceoli,
constituta, decem et octo videbantur
cellulae ad habitandum fratribus deputatae, ubi nimirum
sub hac regula vivebatur, ut nunquam vinum
biberent, nunquam adipe alimenta condirent; unum

in Dominica die, sed et quinta feria pulmentum sumerent,
quinque per hebdomadam diebus in pane
et aqua jejunium celebrarent; solis autem orationibus
vacantes, vel manuum operibus insistentes,
non agriculturam exercebant, non praedia, vel aliquam
substantiam, praeter unum sagmarium possidebant.
Cum quo scilicet asello vel equo unus erat
minister, qui vel ad acquirendas, vel ad terendas
fruges indeficiens discurrebat, solusque eos in cunctis
necessitatibus sustentabat, Joannes scilicet, qui
postmodum loci abbas factus, sub honesta rexit administratione
conventum. Tenebant autem per totam
hebdomadam districta censura silentium, quod utique
Dominica die post vesperum, cibumque solventes
habebant loquendi invicem usque ad completionis

officium libertatem. Nudis praeterea pedibus et 489
cruribus jugiter in cellulis morabantur. Dixit autem
mihi quia, cum cohabitaret Ansoni, religioso videlicet
viro quem et ipse vidi, quotidie per omnes
horas canonicas disciplinam sibimet invicem scoparum
ictibus ingerebant. Qui videlicet Anso sibi aliquando
conquestus est quod novem diarias panis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.