PL 144, col. 114

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

notitiam futurorum possent profutura pertingere,
quam imperitiae notam nimium declinando intacta
prorsus relinquere, ne forte, post modicum caligine
oblivionis obducta, non parvo mei discrimine de
cunctorum omnino laberentur memoria. Nam cum
omnibus pateat neminem, gestorum illustrium virorum
conscium, absque culpae macula ignavo silentio
tegere; quanto magis constabit non parvo me obnoxium
fore delicto, qui tanto patri, licet in extremis
pene temporibus, individuus comes inhaeserim, si
ejus mirabilia gesta silentio praeterire quam divulgare
maluero. Eorum igitur, quae relaturus sum, partem
me ex ipsius ore suscepisse memini; partem ex
quodam condiscipulorum meorum, qui ejus contubernio
ante me familiarius inhaesere; quaedam autem
relatu cujusdam ipsius propinqui, viri gravis et honesti,
quae videlicet illius conversionem praecesserant,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.