PL 144, col. 116
Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne
expedit; substrata pelle juxta ignem puerilia
membra distendit; et undique perungendo corpusculum
non modicae summae songiam profligavit.
Videres itaque tenellos artus liquescentis arvinae
fomenta combibere, et resumpto vitali calore rubescere,
et sic in eo nitorem rudis infantiae subito
reflorere. Ubi notandum quia et mater ejus facta
fuerat Herodias, et illa facta est Elias; sicque per
peccatricis mulierculae studium, et desperatus de
mortis faucibus retrahitur, et mater de filicidio liberatur.
Quae nimirum jam sese matrem advertens,
quem velut alienum immitis exploserat, ad piae
mox dilectionis amplexum maternorum viscerum
affectibus revocat, omnemque illi nutritiae curae diligentiam
instanter exhibere non cessat. Puer autem
hac diligentia, donec ablactatur, perfruitur: qua
sane post modicum utroque orbatus parente infra
pueriles adhuc annos immature privatur. Eo igitur
fraternae curae relicto; o incomprehensibile divinae
dispensationis arcanum! unus ipsorum, qui atrox
inter caeteros honestis moribus praeditos, sub ovina
pelle latebat, fraudulenta nunc pietate pro paterna
vice educandum suscepit; atque dum sibi cohaeredem
adoptare se fingit, dirae velut emptitium servituti
adjicit. Cui socia conjux haerebat, quae nullis
pietatis visceribus ab illius saevitia differebat. Uterque
igitur super innocentem puerum unanimi feritate
grassantes, torvo ac novercali eum aspectu tractantes,
duris afflictionibus pendulae ( sic ) illius viribus
officiebant: servorum nempe cibariis, et quae magis
congruerent porcis malignaque vappa usu sustentabant
assiduo; pedibus nudis, vestibus ibat incultus;
verberibus vapulabat; pugnorum ac calcium crebris
ictibus subjacebat. Porro, cum jam grandiusculus
sub tam iniquis licet oneribus fuisset affectus, ad
porcos pascendos ejicitur, caeterisque mancipiorum
conditionibus indifferenter subjicitur. Quid in his
vero considerandum, nisi quod idcirco hunc suum
Dominus militem permittebat acriter affici, quoad
spiritualis procinctum militiae disceret arctius informari,
quatenus ejus virtus eo robustius ardua postmodum
quaeque perferret quo ipse a puero expertus
hujusmodi jam fuisset? Hic etiam succincte notabile
quoddam referre non otiosum putamus.
CAPUT II. Illius pietas in patrem defunctum, in litteris profectus, et in seipsum afflictatio.
Quadam die, dum idem praefata adhuc laboraret
inedia, casu nummum reperit; et tanquam subito
dives effectus, gratulabundus, quid eo mercari aptius