PL 144, col. 122

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

quempiam posset acies oculorum dirigere. Illis autem
regredientibus, cum ad coenobium S. Vincentii,
cui vicina rupis Petra pertusa vocabulum indidit,
perventum fuisset, jam Domini servus ulterius fere
nequit ignominiosum nitidulae vestis ornatum: Occasione
itaque ibidem paulisper remorandi reperta,
magister coepto itinere tendit ad eremum; ille vero
alium sibi scapularem humiliorem stamine et colore
acquisitum induit; sicque velut immani
sarcina, qua depressus hactenus fuerat, leviatus,
quantocius post magistrum, ad proprium est monasterium
reversus. Nequaquam enim eos aeque poterat,
si squalidis utebantur vestibus, venustis ipse
indutus revisere, dum moribus ornari potius gestirent
quam vestibus. Ut autem ad superiora redeamus,

bonae indolis Christi miles tantis illico jejuniorum,
vigiliarum caeterarumque afflictionum laboribus
se coepit atterere, ut ii, qui diuturnis jam
studiis exercitati fuerant, illius mores, et vitam intuentes,
sua cogerentur acta contemnere. Nam dum
inolitum vitiorum funditus certaret exsulare, cuncta
moralium ipsius loci exercitiorum genera totis
gestiebat viribus indefesso operis labore complere.
Porro loci institutio hujusmodi fore dignoscitur,
quod bini divisis cellulis commorantes die noctuque
a spiritali luctamine, velut in acie consistentes, brachia
non remittebant. Inexpugnabilibus namque
psalmodiae, orationis, lectionis, abstinentiae obedientiaeque
armis accincti, adversus aereas potestates
infoederabiliter dimicabant. Abstinentiae vero modus

hic erat, ut quatuor in hebdomada diebus, pane et
aqua contenti, tertia et quinta feria pauxillum leguminis
sumerent, quod videlicet singulis in suis cellulis
decoquebant. Jejuniorum quippe diebus nequaquam
pro suo libito cuiquam de pane sumere licebat,
sed id quod praefixa mensura praebebat. Porro de
vini usu quid memorem, cum nisi pro sacrificio, seu
forsitan pro aegro vinum ibidem tunc prorsus deesse
feratur? Nudipedalia passim per eremum cunctis
temporibus exercebant; in cellis vero nec caligas
induebant. Caeteris autem spiritualibus exercitiis, disciplinae videlicet metanoeis, palmatis,
prolixis ulnarum extensionibus, sedulo, prout

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.