PL 144, col. 124

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

quo, poscentibus fratribus, verbi sacri erogare
pabulum debuisset, ejusque pia petitio charitate,
quam postulat, Deo disponente, minime frustratur.
Illuc enim dirigitur, ubi caterva fratrum centenarium
numerum ferebatur implere. Cum ibidem fere
biennio retentus, non parvum fructum ex jacto
verbi semine fidelis operator Domino tulisset, accepto
abbatis sui mandato, subnexo etiam obedientiae verbo,
quatenus ad se redire debuisset, licet pluribus
obstrictus precibus, teneri ultra nequaquam valuit;
sed tanquam vir Deo plenus, obedientiae per omnia
subditus, magistrum non obaudire formidans festinus
ad eum redivit. Saepe namque nobis referre
solebat, cum sermocinantis occasio id videretur exposcere,
quo sui nos exemplo, velut ex propinquo,

ad obedientiam efficacius provocaret. Quod si quid
olim sibi cum obedientiae additamento praecipi contigisset,
tanto sua viscera verbum hoc illico terrore
concuteret ut nulla injuncti operis difficultate ab
ipsius exsecutione retardari valeret. Peracto igitur
cum suis confratribus permissi temporis spatio,
iterum ejusdem rei gratia, qua Pomposiam ierat, ad
S. Vincentii, cujus supra meminimus, monasterium
pergere jubetur. Quod nempe quanto vel turba monachorum,
vel latitudine facultatum cernebatur uberius,
tanto se monasticae norma disciplinae fore declarabat
angustius. Ibi quoque aliquandiu commoratus,
nequaquam segnis a Dominicae vineae
cultura quievit, donec, cooperante sibi Domino,
uberem sui fructum famulatus impenderet.
CAPUT VII. Creatus prior, multis monasteriis exaedificatis, eremiticam disciplinam amplificat.

Magister vero ejus tantam ipsius prudentiam ac
zelum considerans laetabatur strenuum se recepisse
discipulum, cui tuto committeret ipsius eremi gubernacula.
Assumpto itaque discipulorum consultu,
eremi procurationem ei, licet abneganti ac renuenti,
post se suscipiendam mandavit. Post migrationem
vero magistri, regimen loci suscipiens, tam
spirituali quam temporali cultu haud modice dilatavit.
Et quia divina gratia ad uberiorem animarum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.