PL 144, col. 127
Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne
apud quamdam suam capellam habuerat. Accidit
autem, ut die quadam militum turma prope ipsam
capellam pertransiret; qui, dum siti aestuarent, requirunt
presbyterum si eis vinum praebere posset.
Quibus ille respondit: Nil prorsus vini eo loci haberi
praeter unam tinam domini Petri, quam
ipse contingere non auderet. Quo audito, is qui caeteris
praeerat, quique, ut aiunt, eumdem virum Dei
subexosum habebat, respondit, dicens: Utique si
domini Petri est, ex ipso ego libentius bibo; moxque
sibi famulantibus jussit quatenus ex vino illo sibi
ac sociis propinare curarent. Qui nempe conciti alacriter,
ut genus illud hominum solet, ad hujusmodi
obsequium currunt, sed evulso tenello nil prorsus
vini suscipiunt; vertuntur ad alium, tantumdem
reperiunt. Tum cuncta foramina pandunt; et, o prodigium!
dolii aditus patent, et liquor interius, ac si
quid solidum, nihilominus latet; superius itaque
spiramen pandentes et, si quid intus meri contineatur
curiose rimantes, dimidio tantum palmo vas
semum invenerunt. Stupentes ergo hujuscemodi
eventum, arbitrantes tamen adhuc, ne quid forte
obstaculi lateret intus, quo liquoris impediretur
egressus, ingerunt singulas aditibus patentibus virgas,
quibus deductis, eas quidem madere conspiciunt,
vinum tamen introrsum nihilominus haeret inclusum.
Illa nimirum virtus, quae Israelitico quondam populo
Rubri maris profunda calcanti, aquarum fluenta
murorum ad instar, dextra laevaque suspenderat [(Exod. XIV)] ,
liquoris hujusmodi fluxum constrinxerat.
Et qui hostiles tunc adversariorum acies,
ne gressus piorum impediri possent, aquis potenter
immersit, ipse nunc istorum proterviae, ne suo nocerent
famulo, mirabiliter obstitit. Nam, ut illorum
rabida fames, interempto Dei populo, manubiorum
praeda satiari nequivit, sic istorum vesana sitis rapina
ejus famuli restingui minime valuit. Dum suos
itaque vesanos conatus superna virtute delusos,
frustratosque perpendunt, divinae cedentes virtuti
confusi arentesque discedunt. His autem profectis,
viator quidam adveniens eidem flagitabat presbytero,
ut sibi quantolibet vini dignaretur poculo subvenire.
Cui sacerdos eadem quae prioribus verba respondit.
Cumque viator precibus instaret quatenus ex eodem
charitatis sibi gratia subveniret, sacerdos quae militibus
illis contigerant ei seriatim enarrare curavit,
ne ultra sibi importunus insistere debuisset. Ille tamen
a sua petitione minime desistens, aiebat se jam
magis ex ejus sperare beneficio, quod rapinae arrogantium
ita abstractum fuerat, dum ipse sibi bene