PL 144, col. 130
Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne
ageret prorsus ignorans, deprecatus est Dominum
quatenus sibi dignaretur illius meritis subvenire
cujus se noverat obedientiam gerere. Qua supplicatione
ad Dominum fusa, confestim equus prosiliens,
concitus in aridam exivit, correptoque spatio agilis
ad urbem pervenit. Cum autem ad episcopum, cui
missus fuerat, pervenisset, nequaquam episcopum,
quem quaerebat, invenit; reperto tamen quodam ejusdem
patruele (familiari), honeste ab eo susceptus est.
Qui plane pro tanti viri reverentia, cum omni domus
ipsius familia ei officiosissime deservivit. In hoc
uno tamen non modico erga eum deliquit, quod,
dum istum stratum locasset, cunctis recedentibus,
solum in spatiosa illa mansione cubantem dimisit.
Quod nimium dum ille persensit, tantus eum horror
invasit ut vix quantumlibet soporis illa nocte potuisset
admittere. Verumtamen nec juvenis ille impunis
evasit, qui ejusmodi erga eum negligentiam duxit.
Eadem quippe nocte, dum ille somno resolutus in
strato suo jaceret, vir Dei Petrus in eum violenter
insiliit dureque virgis validis intentatis exterruit, eo
quod legatum suum tam immaniter sua negligentia
contristavit. Qua vero visione completa, illico expergiscens,
coepit diurnam lucem praestolari quo suum
hospitem revisere et alloqui posset. Primo itaque
lucescente diluculo, ad illum properans diligenter
eum inquisivit quid negligentiae quidve delicti circa
ejus fuerat commissum obsequium, quod in se domnus
Petrus tam se terribilem invexerat, tantisque
se minis ac probris objurgaverat atque terruerat. Cui
protinus ille: Tantum, inquit, hac nocte, cunctis
vobis recedentibus, solum me relictum fuisse expavi,
ut cum gravi molestia insomnem pene totam
protraxerim noctem. Quibus vicissim revelatis, admirati
viri Dei potentiam glorificaverunt Deum, qui
tantis prodigiis se mirabilem in sanctis et servis
suis ostendit. Cujus videlicet signi, is qui missus
fuerat, ita est admiratione compunctus ut ad virum
Dei reversus confestim se illi commiserit, promittens
se jam saeculo abrenuntiaturum, et regularem
habitum ex ipsius benedictione ad famulandum Deo
assumpturum. Quod quidem ipse post modicum implevit,
idemque hoc nobis, ut digessimus, ex ordine
totum enarravit.
CAPUT XIV. Ex obedientia Stephani papae IX creatur S. R. E. card. episcopus Ostiensis, et illius super hac re somnium.
Cum tantae igitur ipsius sanctitatis et prudentiae
jam latere fama non posset, ad aures sanctae Romanae
Ecclesiae clara defertur; et quoniam vir
tantus sacerdotio censetur idoneus atque negotiis
ecclesiasticis quam maxime necessarius, perductus
ad summum pontificem, tunc Stephanum videlicet