PL 144, col. 135

Vita I Petri Damiani (Joannes discipulus Petri Damiani), J. P. Migne

conditionis homo purus instituit; et, prout
voluntas erat, aut facultas, specialium praerogativarum
ejus jura praefixit; Romanam autem Ecclesiam
solus ille fundavit, et super petram fidei mox
nascentis erexit [(Ibid.)] , qui beato coeli clavigero
Petro terreni simul et coelestis imperii jura commisit.
Illius ergo privilegio fungitur, illius auctoritate
fulcitur. Unde non dubium quod quisquis cuilibet
Ecclesiae jus suum detrahit, injustitiam facit; qui
autem Romanae Ecclesiae privilegium, ab ipso summo
Ecclesiarum omnium capite traditum, auferre conatur,
hic profecto in haeresim labitur. Fidem quippe
violat qui adversus illam agit, quae mater est fidei,
et illius contumax invenitur qui eam cunctis Ecclesiis
praetulisse cognoscitur. His itaque aliisque

quampluribus rationibus de praerogativa et primatu
sedis apostolicae redditis, populus omnino benevolus
redditur, seseque exsecuturum quidquid injungere
placuisset unanimiter pollicetur. Quid multis immoror?
Adest clericorum perplurimus ille conventus,
qui ex omni Ambrosiana parochia, quasi ad synodum,
fuerat convocatus. Communiter ergo et sigillatim
quisque perquiritur, et vix e tanto numero
quispiam promotus ad ordines sine pretio reperitur.
Hic itaque quot curis afflictus, quot sit cogitationum
stimulis taediatus quis explicet? Tam latae siquidem
dioecesis, tam nobilis urbis omnes ecclesias, ut verbis
utar ipsius, sacris mysteriis quodammodo profanare,
Christianae videbatur religionis eversio. Sed
et litigiosum erat indulgere paucis, cum fere omnium

esset culpa communis; nec legitimum videbatur
diversam in eos prodire sententiam, cum esset
una omnibus causa. Hoc etiam suas augmentabat
angustias. Quia nisi qualemcunque decisionis calculum
causa ista susciperet, nisi cum magna hominum
strage furentis populi se jurgia non sedarent.
In arcto itaque positus, quia non poterat mala illius
Ecclesiae mera canonum auctoritate corrigere, studuit
saltem perversis ejus usibus finem imponere, ac
gratuito promotionis ordinem futuris temporibus
providere. Exegit itaque non solum ab archiepiscopo,
verum etiam a cunctis ejus officialibus,
ad quos pertinere videbatur, inviolabilem sponsionem
per monimenta litterarum, per sacrae manus
attactum, postremo per evangelicum sacramentum,

de Simoniaca labe et Nicolaitarum haeresi ex
tunc et deinceps delenda, funditusque pro suis viribus
fideliter exstirpanda. His vero ita gestis, plurimorum
sanctorum Patrum canonum auctoritas exquiritur;
quibus consideratis, necessariae discretionis
moderamine visum est, ut omnes illi clerici

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.