PL 144, col. 212
Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne
Moderetur itaque solito more sedis apostolicae prolata
sententia, seseque ecclesiastici vigoris temperet
disciplina; ut quos hostilis dispergere crudelitas nititur,
in sacerdotalis misericordiae gremio colligantur.
Parce ori meo, clementissime Pater, et non
procacis linguae strepitum, sed devoti considera cordis
arcanum: nec a servo tuo te pigeat humiliter
argui, cum ipse omnipotens Deus hominibus dicat:
« Venite et arguite me. »
EPISTOLA VIII. AD EUMDEM NICOLAUM II ROMANUM PONTIFICEM, ET HILDEBRANDUM S. R. E. CARDINALEM ARCHIDIACONUM.
ARGUMENTUM.--Episcopatus non modo fructibus,
proventibus, sed etiam omni supellectile, et sacerdotii
ornatu spoliatus, tantam occasionem nactus,
scribit ad Nicolaum Papam et Hildebrandum archidiaconum,
qui principem fere tunc temporis
apud Pontificem locum obtinebat gratiae et dignitatis,
ut se episcopatus onere vacare et immunem
esse patiantur.
Beatissimo papae NICOLAO, et HILDEBRANDO venerabili
archidiacono, PETRUS peccator monachus servitutem.
Benedictus omnipotens Deus, quia dum quidquid
mihi pro beneficio datum fuerat, tollitur; dum ipse
quoque sacerdotalis ornatus aufertur, certa mihi
signa clarescunt, quod episcopalis in proximo dignitas
mihi funditus adimatur. Nam et filii Jacob
cum fratrem suum Joseph perdere decrevissent,
prius eum talari atque polimita tunica nudaverunt [(Gen. XXXVII)] .
Dominus 10 etiam cum Aaron sacerdotem
obire praeciperet, ait Moysi [(Num. XX)] :
« Pergat Aaron ad populum suum; » et paulo post:
« Cum nudaveris, inquit, patrem veste sua, indues
eam Eleazaro filio ejus, et Aaron colligetur, et morietur
ibi [(Ibid.)] . » Nimirum quem a sacerdotali jam
officio quiescere voluit, sacra prius veste nudavit,
eaque filium induens, pro patre ministrare constituit.
In ablatione igitur vestis claret amissio dignitatis.
In Tripartita quoque reperitur historia [(lib. V, cap. 37)] ,
quia cum fames Hierosolymorum provinciam occupasset,
in Cyrillum, qui tunc Hierosolymis praeerat,
revera tanquam in episcopum, necessitate ciborum
turba respiciebat egentium; cumque pecuniae ad
consulendum deessent, vasa illa sacra ac vela distraxit.
Sicque populo, qui laborabat inopia, subsidia
ministravit. Qua de re Constantius imperator ad
iracundiam provocatus est ob id maxime, quod
Acacius Caesareae Palaestinae episcopus contra Cyrillum
noscitur machinatus. Sacram namque vestem,
quam famosissimus imperator Constantinus ad honorem
Hierosolymorum Ecclesiae dederat Macario
illius pontifici civitatis, auro scilicet; sericoque contextam,
ut ea circumamictus ministerium sacri baptismatis
adimpleret, Cyrillum asseruit vendidisse,
eamque tunc emisse quemdam Thymelicum saltatorem.
Dumque indutus ea solito more saltaret, ut
ille testabatur, protinus cecidit, et contritus, ac divina
ultione percussus, spiritum exhalavit. Hoc igitur
Acacius Cyrillo crimen objecit, sicque illum episcopali