PL 144, col. 220

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

conceptionis initium, plena formetur distinctione
membrorum, atque mox divinitus animetur; quoniam
non anima, sed caro duntaxat ex paterno
semine prodiit; ergo pater carnem tantummodo
dicendus est genuisse, non prolem, quae ex anima
constat et corpore. Quod cum penitus absurdum sit,
et merito pater ille dicatur, ex cujus femore sola
caro sit egressa, non anima: sic ille procul dubio
dicendus est mercator Ecclesiae, qui per terrena,
quae redemit, ad honoris culmen ascendit, et per
corporalis commercium lucri, emptor efficitur nihilominus
sacramenti. Dic itaque quisquis es, qui te
jactas terrenae tantummodo facultatis emptorem,
per quam tamen aspiras ad episcopalis excellentiae
conscendere dignitatem; et dum te dicis a principe

terrena duntaxat Ecclesiae commoda percepisse,
asseris te quodammodo villicum, non ut sacerdotali
fungaris officio, constitutum. Dic, inquam, cujus
erat figurae, quam sane habebat speciem investitura
haec, quam in manibus tuis princeps ille deposuit?
Porro si surculus, si 18 simplex baculus, merito
tibi laetus applaude; quia sicut asseris, non ad sacerdotis
officium, sed ad procuratoris initiatus es
villicatum, atque ideo necesse jam non est ut episcopo,
qui tibi praeferendus est, sis subjectus. At si
saecularis ille princeps, accepta vel promissa pecunia,
pastoralem tibi tradidit baculum, qua fronte
poteris episcopalis ordinis excusare commercium?
Enimvero nisi per hanc investituram ille secuturi
sacerdotii tibi prius imprimeret titulum, futurus

ordinator nequaquam per manus impositionem, sacerdotii
tibi traderet sacramentum. Per hoc enim
quod venaliter accepisti, consequenter ad sacerdotium
promoveris; atque ideo licet illa manus impositio
non venalis sit, sed gratuita, nequaquam tamen,
quantum ad te spectat, a venalitatis est sordibus
aliena. Venalitas enim si sibi nota est, contaminat
consecrantem, gratuita consecratio mundare
non valet emptorem. Obscenitas immundi foeda
commercii sordidat mundum, gratuita manus impositio
non potest emaculare pollutum.
Mendacii forsitan arguor, si quod loquor sacri
eloquii testimonio non affirmo. Per Aggaeum namque
prophetam dicitur: « Haec dicit Dominus Deus exercituum:

Interroga sacerdotes legem, dicens: Si
tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti
sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum,
aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum,
nunquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes,
dixerunt: Non. Et dixit Aggaeus. Si tetigerit
pollutus in anima ex omnibus his, nunquid contaminabitur?
Et respondentes sacerdotes dixerunt:
Contaminabitur. Et respondit Aggaeus, et dixit: Sic
populus iste, et sic gens ista ante faciem meam,
dicit Dominus; et sic omne opus manuum eorum,
et omnia quae obtulerunt ibi, contaminata erunt (Aggaei II).
» In his ergo propheticis, imo divinis
verbis evidenter ostenditur, quoniam emptor iste
videlicet, qui est pollutus in anima, suscepti polluit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.