PL 144, col. 222

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

quia inexcusabilis erit omnis qui a Domino et
Ecclesia cui competunt, aufert, vastat, invadit vel
eripit, usque ad emendationem, Ecclesiaeque satisfactionem,
ut sacrilegus dijudicetur; et si emendare
noluerit, excommunicetur. Anacletus autem Papa
longe ante inter alia multa subinfert: « Qui enim
res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit, et sacrilegus
deputandus est. »
Papa quoque Lucius in decreto suo sic ait: « Rerum
ecclesiasticarum, et facultatum raptores a liminibus
sanctae Ecclesiae anathematizantes, apostolica
auctoritate pellimus et damnamus, atque sacrilegos
esse judicamus. » Possemus et alia quam plurima
catholicorum Patrum exempla congerere, nisi
perspicue cognosceremus nequaquam hoc epistolari

compendio convenire.
His itaque sanctorum pontificum, aliisque sententiis
manifeste convinceris, quoniam aut Ecclesiae
bona sine Ecclesia suscepisti, et idcirco tanquam
raptor atque sacrilegus anathematizari, et ab Ecclesiae
liminibus debes expelli: aut certe, quod perspicuum
est, et negare non potes, Ecclesiam simul
cum bonis Ecclesiae pretio redemisti, ideoque dignum
est te, ut revera simoniacum et haereticum
canonici vigoris examine condemnari. Canonica
nimirum sententia est illa, qua dicitur: « Si quis
episcopus, 20 aut presbyter, aut abbas per pecuniam
hanc obtinuerit dignitatem, dejiciatur ipse et
ordinator ejus, et a communione sancta modis omnibus
abscindatur, et sit anathema, sicut Simon

Magus a Petro [(Act. VIII)] . »
Ubi notandum, quod non ait: Si quis hanc obtinuerit
consecrationem, sive manus impositionem;
sed potius: Si quis, inquit, per pecuniam hanc obtinuerit
dignitatem. Canonicum et illud asseritur,
quod promulgatum a sanctis Patribus in concilio
reperitur: Cavendum, et summopere praecavendum,
ac per virtutem Christi sanguinis interdicendum
episcopis, et regibus, et omnibus sublimioribus
potestatibus, atque cunctis fautoribus et electoribus
quorumcunque, atque consensoribus, seu ordinatoribus
in gradu ecclesiastico; ut nemo per simoniacam
haeresim regiminis locum obtineat, quacunque
factione, calliditate, promissione, seu commoditate,
aut donatione per se, aut per emissam personam.
Hic quoque notandum, quod cum praemisisset,
episcopis, illico subdidit, regibus, et omnibus sublimioribus
potestatibus; ut non modo cavenda sit
haeresis illa solis duntaxat episcopis, qui consecrandis
manus imponunt; sed et saecularibus quoque
principibus, qui licet injuste, aliquo modo tamen
Ecclesias futuris rectoribus tradunt. Nam cum aliquid
sub venalitate suscipitur, et illud procul dubio
comparatur, quod ex necessitate subsequitur. Ad
hoc enim pastoralis Ecclesia cuique committitur,
ut ad ejus regimen obtinendum consecratione firmetur;
et ad hoc sine dubio collatae pecuniae commercium
spectat, ad quod is qui est promovendus,
aspirat. Hinc est plane, quod non solum qui majoribus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.