PL 144, col. 227

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

nisi prius ab omni carnalis illecebrae fuerit
humore siccata. Sicca quippe chorda clarum
harmoniae sonitum, humida reddit obtusum. Tympanum
quoque surdum sonat, si quilibet eum liquor
humectat. Sic necesse est, ut mens hominis a carnis
voluptate sit arida, quatenus in Dei omnipotentis
auribus ejus oratio sit arguta. Enimvero,
sicut oculus dum solis se radiis objicit, videre frustra
contendit, et cavos quidem orbes, ac vacuas
pupillis palpebras pandere nititur, sed splendorem,
quo perfunditur, nullatenus intuetur; sic ad conspiciendam
contemplationis lucem sese inaniter erigit,
qui per saecularis vitae meritum aciem cordis amisit.
Nam si quilibet ignotus cubiculum regis irrumpat,
eique praesens tanquam familiaris assistat, regis tamen

alloquio non perfruitur; quia carus ei per anterioris
notitiae gratiam non habetur: ita nos infelices
et miseri, quod quidem de mei similibus loquor,
saepe soli in angustae cellulae remotione consistimus,
solis divinae majestatis obtutibus trementes astamus;
peccatis tamen obstantibus, vel intimi splendoris
igniculum, vel compunctionis gratiam non meremur. 25.
Sic itaque velut ante regis videmur astare
praesentiam, sed quia per vitae rectitudinem sibi noti
non sumus, collocutionis internae dulcedinem non
gustamus. Sed, o dulcedo melliflua, cum Dominus in
servo, et servus delectatur in Domino! Unde Psalmista:
« Suavis sit, inquit, ei laudatio mea, ego
vero delectabor in Domino [(Psal. CIII)] . » Mihi autem
misero velle quidem adjacet, perficere autem non

invenio [(Rom. VII)] . Non enim invenio in carne mea
bonum. Et haec quidem desidero, ad haec toto corde
suspiro, sed ad haec consequenda meritis prohibentibus
non assurgo. Quem videlicet et reprehensibilis
vitae reatus impediunt, et exteriora negotia fulgorem
lucis intimae conspicere non permittunt. Et haec eadem
terrena turbatio, quae videlicet a contemplationis
intuitu mentis obruit aciem, scribendi quoque
mihi nihilominus adimit facultatem. Huc accedit,
quoniam licet ego dictare forte quid valeam, deest
antiquarius qui transcribat. Sed cur ego negatae
transcriptionis queror incuriam, cum non modo quispiam,
quae scribo, transferre, sed ne celeri quidem
vacet lectione percurrere? Ecclesiarum plane quoque
rectores, quibus potissimum hujus rei cura debuisset

incumbere, tanto mundanae vertiginis quotidie
rotantur impulsu, ut eos a saecularibus barbirasium
quidem dividat, sed actio non discernat, nec
sacrarum meditantur eloquia Scripturarum, sed
scita legum, et forense litigium. Multitudini sacerdotum
non sufficiunt tribunalia judicum et aulae regiae,
dum clericorum ac monachorum evomunt turbas,
brevitatis suae conqueruntur angustias. Claustra vacant,
Evangelium clauditur, et per ora ecclesiastici
ordinis forensia jura decurrunt. Sed utinam legalis
edicti duntaxat essemus lite contenti. Arma potius,
arma corripimus, vibrantia telis tela conserimus, et
non verbo, sed ferro contra nostri ordinis regulam
dimicamus. Quibus nimirum dicit Apostolus: « Quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.