PL 144, col. 321
Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne
ARGUMENTUM.--Theodosium Senogalliensem et Rodulphum
Eugubinum antistites, librorum suorum
judices et quasi censores constituit, praecipitque ut,
iis diligenter perlectis, quidquid visum fuerit, aut
ante, aut post suam mortem quacunque ratione
corrigant et emendent.
Reverendissimis episcopis, THEODOSIO Senogalliensi,
et RODULPHO Eugubino, PETRUS peccator monachus
servitutem.
Noverit sanctitas vestra, dilectissimi mini patres
et domini, quia praesumpsi quaedam opuscula scribere,
non tam videlicet ut legivis (legibus) ecclesiasticis,
quod temerarium fuerat aliquid adderem
quam ob hoc praecipue quia sine quolibet exercitio
inertis otii et remotioris cellulae taedia non perferrem,
ut qui operibus manuum utiliter insudare non
poteram, cor vagum atque lascivum quodam meditationis
loro restringerem, sicque cogitationum ingruentium
strepitum, atque acediae obrepentis instantiam
facilius propulsarem. Sed quoniam jam
illius examinis tribunalibus appropinquo, ubi non
modo de verbis et scriptis, ultro etiam de minutissimis
cogitationibus discussionem ventilandum esse
non ambigo, sanctitatis vestrae prudentiam, qua
valeo, supplicatione deposco, ut, aut me adveniente,
si vacat, aut postquam me obire contigerit, quidquid
opusculorum meorum invenire potestis, attenta
diligentia perlegatis. Et si quid in his catholicae regulae
dissonum, si quid sacrarum Scripturarum
auctoritati reperitur adversum, prout visum fuerit,
vel prorsus abscindere, vel ad sanum intellectum
correctam sententiam revocare, quatenus quod meae
stoliditatis ignorantia depravatur, ad rectae fidei lineam
vestrae sanctitatis diligentia reformetur, et
hoc per vos emendet charitas, quae aedificat, quod
per me deliquit scientia, quae fortassis inflabat.
Quid enim mirum, si ego imperitus et animalis
homo dictatiunculis meis sanctos viros adhibeam
judices, quandoquidem Lucas et Marcus in Evangeliis,
quae Spiritu sancto dictante descripserant,
Petrum et Paulum apostolos habuere censores? 123
Porro autem quoniam ex his qui exercitati sunt in
meditationibus Scripturarum, purioris circa me
fidei, et abundantioris charitatis aliquem esse non
arbitror, idcirco vobis potissimum hujus fascem laboris
injungo. Sic igitur, dilectissimi, in hoc pietatis
opere etiam me defuncto fideles estote, sic ultima
veteris amicitiae jura persolvite ut et me, si qua reperitur,
erroris mei noxa non toneat, et vobis ex
impenso charitatis officio praemiorum coelestium
merces accrescat.
EPISTOLA XII. AD V. EPISCOPUM.
ARGUMENTUM.--Episcopum ecclesiae bona alienantem
reprehendit, et magnitudine culpae ante
oculos posita, hortatur ne quid simile in posterum
admittat.