PL 144, col. 415

Epistolae (Petrus Damianus), J. P. Migne

de coercenda lingua et verbis temere non effutiendis
admonuisset, statim deinde spontaneae
verberum inflictioni detrahentem graviter coarguit
scoparumque remedium non modo non esse
absurdum, ut ille existimabat, sed pium, et ad
purganda peccata peridoneum validissimis rationibus
et exemplis demonstrat.
PETRO CEREBROSO monacho, PETRUS peccator monachus
salutem.
Qui dicaciam eloquentiam putat, rerum similitudine
ductus, oberrat. Sicut enim vir Sapiens dicit:
« Labia imprudentium stulta narrabunt, verba autem
prudentium statera ponderabuntur [(Eccli. XXI)] . »
Plane sicut equus effrenis per anfractus et invia
plana, vel ardua quaeque transmittit, sic lingua stultorum
recta, vel frivola, 220 ut quaelibet suppetunt,

indifferenter ac leviter effluit. Prudens autem, quae
dicenda sunt, ponderat; et tanquam cautus viator,
solerter attendit ubi linguae suae vestigium figat. Ille
quidquid occultum est, per impatientiam fandi producit
in medium; iste, si dictet utilitas, sub clave
silentii servat arcanum. Unde et idem Sapiens:
« In ore, inquit, fatuorum cor eorum, et in corde
sapientium os illorum [(Ibid.)] . » Plurimum fel, frater,
in nos nuper evomuisti, dicens et scribens quod
vesani utique capitis videatur ebullire furorem. Et
caetera quidem, quae simultatis acerrimae livore debacchatus
es, omittimus; de disciplinis autem verberum,
quas sibi fratres consuetudinaliter inferunt,
ubi detractionis pedem diutius impressisti, cum Dei
auxilio respondemus. Hoc itaque disciplinae genus

nequaquam modernis est studiis noviter adinventum,
sed ex sacrae Scripturae potius auctoritate prolatum.
Novimus enim Dominum Salvatorem a praesidis
militibus verberatum; beatos apostolos in conciliis
a sacerdotum principibus caesos; nonnullos etiam
sanctorum martyrum legimus virgis ac flagris durioribus
laniatos; Paulus etiam quia ter virgis caesus
est, et quod quinquies quadragenas, una minus,
accepit [(II Cor. XI)] . Quod utique tale est. Praecepit
in Deuteronomio Dominus, dicens: « Si eum, qui
peccaverit, judices dignum viderint, prosternent, et
coram se facient verberari. » Ubi et mox additur:
« Pro mensura peccati erit et plagarum modus, ita
ut quadragenarium numerum duntaxat non excedant,
ne foede laceratus ante oculos tuos obeat frater

tuus [(Deut. XXV)] . » Quod videlicet illi populo legale
praeceptum, nobis est allegoriae mysterium. Quadragenarius
siquidem numerus humanae vitae significat
cursum. Hinc est quod Israel annis quadraginta
graditur per desertum, hinc Moyses et Elias, insuper
et ipse Dominus tot diebus protraxere jejunium.
Qui etiam sicut horis quadraginta, in sepulcro mortuus
jacuit, ita nihilominus post resurrectionem
suam diebus totidem cum discipulis fuit, quatenus
nos sua membra pius magister edoceat, ut per capitis
nostri vestigia gradientes, et mortui mundo, et
velut peregrini hospitemur in saeculo. Mystice quoque
peccator in lege dum vapulare praecipitur, excedi
quadragenarius plagarum numerus prohibetur;

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.