PL 145, col. 123

Liber gratissimus ad Henricum Ravennatem (Petrus Damianus), J. P. Migne

Cur ergo vana hominum temeritas jactat, quod
innocentis munditiam aliena valeant foedare contagia:
et eos negotiatorum crimen obruat, qui contractum
penitus negotiationis ignorant, cum hi saepe,
qui male coeperunt, bene consument: et sinistra
principia ad bonos exitus emendationis vitae satisfactione
proveniant? Sed ut quod sermone proferimus,
firmemus exemplo, non obscurum est, quod
S. Flaviano Constantinopolitano episcopo ob catholicam
finem in exsilium destinato, Anatolius, eo vivente,
in loco ejus ab haereticis ordinatus est. Ad

quem sanctus papa Leo ita loquitur: Decessore
enim tuo beatae memoriae Flaviano propter defensionem
catholicae veritatis ejecto, non immerito credebatur,
quod ordinatores tui contra sanctorum canonum
constituta viderentur sui similem consecrasse:
sed affluit misericordia Dei in hoc te dirigens,
atque confirmans, ut malis principiis bene
utereris, et non te judicio provectum, sed Dei benignitate
monstrares. Quod vere ita accipiendum est,
si hanc divini muneris gratiam mala confessione
non perdas. Praeterea quid et de Polychronio Hierosolymitano
videlicet loquar episcopo? Qui profecto
sicut in gestis pontificalibus invenitur, dum Jerusalem
primam sedem superbus assereret, summumque
pontificem se contumaciter perhiberet, in Simoniacae

quoque haereseos voraginem lapsus est; ita ut nec
clericos sine pecunia promoveret, nec ex cujuslibet
dedicatione Ecclesiae minus quam decem auri libras
male mercatus acciperet. Quid plura? Tandem
Sixtus Romanae sedis episcopus collecto concilio,
cum septuaginta sex episcopis depulsum propria
sede damnavit, eique tria duntaxat Ecclesiae praedia
usufructuario jure constituit. Locum tamen ejus intactum
servari praecepit, ordinationem suspendit, et
episcopum quemdam, Theodolum nomine, in sede
ejus vicarium dereliquit. Post menses autem novem,
cum Hierosolymitana civitas famis inopia premeretur,
Polychronius praedia ipsa, quae fruenda perceperat,
vendidit, eorumque pretium legaliter pauperibus
erogavit. Quod cum Sixtus, episcopo accusante,

et pium crimen impingente, a Prisco diacono
didicisset (aiebat enim, quia Ecclesiae bona distrahere
illi non licuit, quae ad tempus duntaxat utenda
suscepit), sanctus papa gavisus est valde, et mox
Valentiniano Augusto pium facinus intimavit. Deinde
congregata synodo, Romanus pontifex Valentiniano
pariter considente, tractare coeperunt, quid digne de
Polychronio fieret, qui in ipsa dejectionis suae pauperie
cuncta distribuens, evangelicam viduam Redemptoris
ore laudatam laudabiliter imitatus esset [(Marc. XII; Luc. XXI)] .
Competenti itaque censura
decretum est: Ut is non viduaret qui viduam victum
suum pie largiendo, secutus est. Sic igitur Polychronius,
qui digne gradum suum prius superbus, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.