PL 145, col. 161

Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne

149 Beatissimo papae LEONI, PETRUS ultimus
monachorum servus, debitae venerationis obsequium.
Quoniam apostolica sedes omnium Ecclesiarum
mater esse ex ipso Veritatis ore cognoscitur, dignum
est, ut si quid uspiam dubitationis emerserit,
quod ad animarum videatur pertinere negotium, ad
ipsam, velut ad magistram, et quodammodo fontem
coelestis sapientiae recurratur, quatenus ex illo uno
capite ecclesiasticae disciplinae lumen prodeat, quo
discussis ambiguitatum tenebris, totum corpus Ecclesiae
perspicuo veritatis nitore clarescat. Quoddam
autem nefandum et ignominiosum valde vitium in
nostris partibus inolevit, cui nisi districtae animadversionis

manus quantocius obviet, certum est,
quod divini furoris gladius in multorum perniciem
immaniter grassaturus impendet. Heu! pudet dicere,
pudet tam turpe flagitium sacris auribus intimare;
sed si medicus horret virus plagarum, quis curabit
adhibere cauterium? Si is, qui curaturus est, nauseat,
quis ad incolumitatis statum pectora aegrota
reducat? Vitium igitur contra naturam velut cancer
ita serpit, ut sacrorum hominum ordinem attingat;
et interdum ut cruenta bestia inter ovile Christi
cum tantae libertatis saevit audacia, ut quampluribus
multo salubrius fuerit in mundanae militiae jugo deprimi,
quam sub religionis obtentu tam libere ferreo
juri diabolicae tyrannidis mancipari, praesertim
cum aliorum scandalo; cum Veritas dicat: « Qui

scandalizaverit unum ex his pusillis, expedit ei ut
suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur
in profundum maris [(Matth. XVIII)] . » Et nisi
quantocius sedis apostolicae vigor occurrat, non est
dubium, quin effrenata nequitia cum restringi voluerit,
a cursus sui impetu desistere nequeat.
CAPUT PRIMUM. De diversitate peccantium contra naturam.
Ut autem res vobis tota per ordinem pateat, ex
hujus nequitiae scelere quatuor diversitates fiunt.
Alii siquidem secum, alii aliorum manibus, alii inter
femora, alii denique consummato actu contra naturam
delinquunt; et in his ita per gradus ascenditur,
ut quaeque posteriora praecedentibus graviora
judicentur. Major siquidem poenitentia illis imponitur

qui cum aliis cadunt, quam iis qui per semetipsos
sordescunt; et districtius judicantur qui
actum consummant, quam ii qui inter femora coinquinantur.
Hos itaque corruendi gradus artifex
diaboli machinatio reperit, ut quo altius per eos
ascenditur, eo proclivius infelix anima ad gehennalis
barathri profunda mergatur.
150
CAPUT II. Quod inordinata rectorum pietas lapsos ab ordine non compescat.
Hujus sane perditionis obnoxii saepe largiente divina
clementia resipiscunt, atque ad satisfactionem
veniunt, et poenitentiae quidem pondus quamlibet
grave devote suscipiunt, ecclesiasticum vero ordinem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.