PL 145, col. 172
Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne
non te sanctorum conciliorum pelagus prolata
forsitan austeritate perterreat; non te vadosi
syrtes apocryphorum canonum promissa lenitate
fluctuum trahant. Saepe enim navis procellosos fugiens
fluctus, dum littoreis propinquaret arenis, naufragium
pertulit; et saepe alta pelagi sulcans, sine jactura
oneris, incolumis enatavit.
CAPUT XII. Quod haec ludibria jure a numero canonum excluduntur, quod certum habere non videantur auctorem.
Verumtamen quis istos canones fabricavit? quis
in purpureo Ecclesiae nemore tam spinosos, tam
aculeatos paliuri tribulos seminare praesumpsit?
Constat nimirum, quod omnes authentici canones,
aut in venerandis synodalibus conciliis sunt inventi,
aut a sanctis Patribus sedis apostolicae pontificibus
promulgati: nec cuiquam soli homini licet canones
edere, sed illi tantummodo hoc competit privilegium,
qui in B. Petri cathedra cernitur praesidere.
Haec autem, de quibus loquimur, spuria canonum
vitulamina, et a sacris conciliis noscuntur exclusa,
et a decretis Patrum omnino probantur extranea:
sequitur ergo, ut nequaquam inter canones habeantur,
quae nec decretalibus Patrum edictis, nec a
sacris videntur prodire conciliis. Quidquid enim
inter species non annumeratur, a genere procul dubio
alienum esse decernitur. Quod si nomen auctoris
inquiritur, certum non valet dici, quia nec poterat
in variis codicibus uniformiter inveniri. Alibi enim
scribitur, Theodorus dicit; alibi, Poenitentialis Romanus
dicit; alibi, Canones apostolorum; aliter hic,
aliter titulantur illic: et dum unum habere non merentur
auctorem, omnem perdunt sine dubio auctoritatem.
Quae enim sub tot incertis auctoribus nutant,
nullum certa auctoritate confirmant. Et necesse
est, ut quae dubietatis caliginem legentibus generant,
a luce sacrarum Scripturarum, remota omni
dubietate, recedant. Jam vero his scenicis deliramentis,
de quibus carnales homines praesumebant,
ex numero canonum eliminatis, ac perspicua argumentorum
ratione convictis, illos canones apponamus,
de quorum fide et auctoritate nulla prorsus
ambiguitate diffidimus. In Ancyrano quippe concilio
reperitur.
CAPUT XIII. De his, qui fornicantur irrationabiliter, id est, qui miscentur pecoribus, aut cum masculis polluuntur.
De his qui irrationabiliter versati sunt, sive
versantur: quotquot ante vigesimum 161 annum
tale crimen commiserunt, quindecim annis exactis
in poenitentia, communionem mereantur orationum;
deinde quinquennio in hac communione
durantes, tunc demum oblationis sacramenta
contingant. Discutiatur autem et vita eorum, qualis
tempore poenitudinis exstiterit, et ita misericordiam
consequantur. Quod si inexplebiliter his haesere criminibus,
ad agendam poenitentiam prolixius tempus
insumant. Quotquot autem peracta viginti annorum
aetate, et uxorem habentes, hoc peccato prolapsi