PL 145, col. 175

Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne

nulla prava locutione, vel concilio deinceps juvenibus
conjungendus.
Hic carnalis homo studiose perpendat, utrum ecclesiasticis
officiis tuto ministrare valeat, quem sacra
auctoritas tam ignominiosis, tam turpibus dehonestandum
contumeliis judicat; nec ex eo sibi blandiatur,
quia neminem corruperit, cum apertissime scriptum
videat, quia qui solo osculo, vel aliqua occasione
turpi deprehensus fuerit, omnibus illis probrosae
disciplinae confusionibus merito subjacebit.
Quod si osculum tam austerae ultionis supplicio
plectitur, ipsa cum alio contaminatio quid meretur?
Ad puniendum namque cui crimini, cui immanissimo
sceleri non sufficeret publice verberari, coronam
amittere, turpiter decalvari, salivarum spurcitiis

obliniri, carceralibus angustiis diutius comprimi,
ferreis insuper vinculis coarctari? postremum quoque
hordeaceo pane feriari praecipitur; quia qui
factus est sicut equus et mulus [(Psal. XXXI)] congrue
non cibo reficitur hominum, sed annona pascitur
jumentorum.
Porro si hujus peccati pondus pensare negligimus,
in ipso saltem poenitentiae judicio, quod imponitur,
manifestissime declaratur. Quisquis enim canonica
censura publicam subire poenitentiam cogitur, profecto
ecclesiasticis indignus officiis perspicua Patrum
sententia judicatur. Unde et beatus papa Siricius
inter caetera scripsit, dicens: Illud quoque nos par
fuit providere, ut sicut poenitentiam agere cuiquam
non conceditur clericorum, ita et post poenitudinem,

ac reconciliationem nulli unquam laico liceat honorem
clericatus adipisci; quia quamvis sint omnium
peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent
gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere,
qui dudum fuerant vasa vitiorum. Cum ergo hujus
peccati obnoxium non solum duram, sed et publicam
poenitentiam B. Basilius subire praecipiat, poenitentem
vero clericatus ordinem obtinere Siricius interdicat;
manifeste colligitur, quia qui foeda cum masculo
libidinosae immunditiae sorde polluitur, ecclesiasticis
fungi officiis non meretur; nec idonei sunt
divinum tractare mysterium, qui, ut dicitur, dudum
fuerant vasa vitiorum.
CAPUT XVI. Nefandae turpitudinis digna vituperatio.
Hoc sane vitium nulli prorsus est vitio conferendum,
quod omnium immanitatem superat vitiorum.
Hoc siquidem vitium mors est corporum, interitus
est animarum, carnem polluit, mentis lumen exstinguit,
Spiritum sanctum de templo humani pectoris
ejicit, incentorem luxuriae diabolum introducit, 164
mittit in errorem, subtrahit deceptae menti funditus
veritatem, eunti laqueos praeparat, cadenti in puteum,
ne egrediatur oppilat, infernum aperit, paradisi
januam claudit, coelestis Jerusalem civem tartareae
Babylonis facit haeredem, de stella coeli, stipulam
exhibet ignis aeterni, abscindit membrum Ecclesiae,
et in vorax projicit gehennae aestuantis incendium.
Hoc vitium supernae patriae muros conatur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.