PL 145, col. 188

Liber Gomorrhianus ad Leonem IX (Petrus Damianus), J. P. Migne

homicida alienae animae, servata censura silentii, divinae
districtionis audeam ratiocinium exspectare? et
illius reatus fieri incipiam debitor, cujus nequaquam
auctor exstiteram? Et cum Scriptura dicat: « Male
dictus, qui prohibet 176 gladium suum a sanguine [(Jer. XLVIII)] ;
» hortaris me ut gladius linguae meae in
taciturnitatis theca repositus, et sibimet pereat, dum
offensionis rubiginem contrahit; et aliis non proficiat,
dum culpas prave viventium non configit. Gladium
quippe a sanguine prohibere, est correctionis
verbum a carnalis vitae percussione compescere. De
quo gladio rursum dicitur: « Ex ore enim gladius
ex utraque parte acutus exibat [(Apoc. I)] . » Qualiter
enim proximum meum sicut meipsum diligo, si vulnus
quo eum non ambigo crudeliter mori, negligenter

fero in ejus corde grassari? videns ergo vulnera
mentium, curare negligam sectione verborum? Non
me ita egregius praedicator docet, qui eo se a proximorum
sanguine mundum credidit, quo feriendis
eorum vitiis non pepercit; dicit enim: « Contestor
vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine
omnium: non enim subterfugi, quo minus annuntiarem
omne consilium Dei vobis [(Act. XX)] . » Non ita
me Joannes instruxit, cui videlicet angelica admonitione
praecipitur: « Qui audit, dicat: Veni [(Apoc.
XXII)] . » Ut nimirum cui se vox interna insinuat,
illuc etiam clamando, alios quo ipse rapitur, trahat;
ne clausas fores etiam vocatus, inveniat, si vocanti
vacuus appropinquat.
Sane si me ratum ducis corripientem corripere, et

ut ita loquar, praesumptoriae argutionis arguere,
cur non Hieronymum corripis qui contra diversas
haereticorum sectas tam mordaciter disputat? Cur
non Ambrosium laceras, qui in Arianos publice
concionatur? Cur non et Augustinum, qui in Manichaeos
atque Donatistas tam austerus litigator invehitur?
Dicis mihi: Jure illi, quia contra haereticos,
contra blasphemos; tu autem non times carpere
Christianos.
Ad quod ego sub brevitate respondeo; quia sicut
illi nitebantur egressos et jam errantes ad ovile reducere;
ita etiam nostrae intentionis est, eos, qui
qualitercunque intersunt, ne exeant, prohibere. Illi
dicebant: « Ex nobis exierunt, sed non erant ex
nobis, nam si essent ex nobis, mansissent utique

nobiscum [(I Joan. II)] . » Et nos dicimus: Nobiscum
quidem sunt, sed male. Studeamus ergo si possibile
est, ut deinceps bene sint nobiscum. Illud
etiam addimus, quia si pessima est blasphemia, nescio,
in quo sit melior sodomia. Illa enim facit hominem
errare; ista perire. Illa a Deo animam dividit;
diabolo ista conjungit. Illa de paradiso ejicit; ista in
tartarum mergit. Illa mentis oculos caecat; in ruinae
voraginem ista praecipitat. Et si subtiliter indagare
satagimus, quod utriusque criminis in statera divini
examinis gravius penset, inquisita sacra Scriptura
plenius docet. Ubi siquidem filii Israel, qui Deum
blasphemantes, idola coluerunt, in captivitatem ducti;
Sodomitae autem coelestis ignis, et sulphuris reperiuntur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.