PL 145, col. 44
Antilogus contra Judaeos ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne
fines terrae [(Ibid.)] » Et, ut huic, quam per os David
Spiritus sanctus eloquitur, aliam quoque Dei
benedictionem similem demonstremus, ad librum
Numeri recurramus. Ibi denique scriptum est:
« Locutus est Dominus ad Moysen, » dicens: « Loquere
Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis
Israel, et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus, et
custodiat te; ostendat Dominus faciem suam tibi,
et misereatur tui; convertat Dominus vultum suum
ad te, et det tibi pacem [(Num. VI)] . » Et, ut clarescat,
quia unus est Deus, cujus nomen trina super populum
vocatione repetitur, illico subinfertur: « Invocabunt
nomen meum super filios Israel, et ego benedicam
eis. »
Ecce, o Judaee, dum cuncta pene legis tuae volumina
revolvendo percurrimus, unitatem divinae essentiae,
et Trinitatem personarum aptissime reperimus.
Et si cuncta, quae nobis ex tuis libris testimonia
suppetunt, ad hoc affirmandum colligere volumus,
prius forsitan lingua fatiscente deficimus,
quam exemplorum copia careamus. Sed quoniam
omnis vestrae partis assertio in hoc praecipue solertes
incumbit, ut Christum Deum esse, vel Dei Filium
negare contendat, nunc quoque nostrae allegationis
articulus hoc itinere directus incedat. Tu autem
nolim mihi, ut vester mos est, subdolis tergiversationibus,
velut in variarum te formarum monstra
convertas, nisi ut lubricus anguis, cum captus
fueris, manus evadere gestias, sed cuncta ad intelligendum
tuorum sensuum viscera pateant, cor antiquum
ignorantiae velamen abjiciat, mentis aures
vigilanter intendant. Cum vero mihi obviare non
poterit, rationabiliter obticescat; ut, si possibile
est, qui mihi, imperito videlicet homini, ad astruendam
veritatem suam argumentorum materiam praestat,
ipse quoque mentis tuae tenebris ad credendum
sapientiae suae lumen infundat.
ANTILOGUS CONTRA JUDAEOS, AD HONESTUM.
27
CAPUT PRIMUM. De Christo, qui est Filius Dei.
Incipiamus igitur, et ejus, de quo loquimur,
adjutorium fiducialiter imploremus, dicentes: « Exsurgat
Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant a
facie ejus, qui oderunt eum [(Psal. LXVII)] . » Deum
itaque Patrem omnipotentem Verbum de se ante
omnia saecula genuisse legimus, credimus, et probamus.
Quod si tu, Judaee, negare contendis, procul
dubio contra ipsum, quem te recolere asseris,
Deum pugnare convinceris. Ipse enim dicit: « Eructavit
cor meum verbum bonum [(Psal. XLIV)] . »
De hoc verbo per prophetam alium dicitur: « Verbum
Domini validum, et forte, quis poterit comprehendere
illud? » [(Isai. LV.)] De hoc iterum
Isaias loquitur, ubi ait: « Sic erit verbum, quod
egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum,
sed faciet quaecunque volui, et prosperabitur
in his, ad quae misi illud. » Qui utique si de transitorio
verbo diceret, non illud ad se reversurum,
vel facturum aliquid nuntiaret. Cujus virtute Verbi
terra fundata est, et coelo cum suis luminaribus solidatum,