PL 145, col. 530

De sacramentis per improbos administratis (Petrus Damianus), J. P. Migne · Contra philargyriam et cupiditatem munerum (Petrus Damianus), J. P. Migne

fidei tramite non declinat. Odiosa sanctitas, quae in
haeresim illabitur; et dum per triti itineris ductum
dedignatur incedere, per anfractus et ruinosa devia
compellitur oberrare. Nimia certe immunditia in
hereticae contagionis illuviem Novatianos, qui et
Cathari dicuntur, immersit; nimia sanctitas Luciferianos,
tanquam perniciosos palmites, ab ecclesiastici
corporis unitate praecidit. Qui dum prohibent
non licere quod licet, ac per hoc jactant se defensores
esse justitiae, hostes adjudicantur Ecclesiae, ut
sibimet extrinsecus, velut ranae in paludibus, garriant,
qui dum inessent, importune vociferantes, omnia
confundebant. Hujusmodi quippe genus hominum
ranis sive locustis merito comparatur; quia, sicut
Aegyptum illa tunc animalia percusserunt, ita per

hos nunc vastatur Ecclesia. Nam de locustis Scriptura
dicit: « Quia operuerunt universam superficiem
terrae, vastantes omnia; » moxque subjungitur:
« Devorata est igitur herba terrae, et quidquid
pomorum in arboribus fuit [(Exod. X)] . » Locustae
siquidem universam terrae superficiem vastant, et
herbas cum pomis arborum devorant; cum detractores
quilibet, vel infirma nostra, quasi herbas humilium,
vel, sicut fructus arborum, opera perfectoram
dilacerando corrodunt, et livido mordacis invidiae
dente consumunt. Contra quos dicit Apostolus:
« Capite nos, neminem laesimus, neminem corrupimus,
neminem circumvenimus [(II Cor. VII)] . » Et
alibi exprobrans ait: « Invicem mordetis? invicem
laeditis? Videte ne ab invicem consumamini [(Gal. V)] . »

Sed cum nos, in sacro videlicet ordine constituti,
deberemus esse venatores Dei, sicut per Jeremiam
dicitur: « Mittam venatores meos, et venabuntur [(Jer. XV)] ;
» nos relicta praeda saecularium, nudatis
dentibus, invicem ringimus: et quasi rabidae caniculae
mutuis nos morsibus laceramus. Reprimatur
jam praesumptio tumida, exaequet se fratribus sanctitas
onerosa. Qui vult esse sanctus, sit sibi coram
Deo; nec per arrogantiam Tratri praeferatur infirmo.
Catulus itaque, cujus erat officium extraneos pellere.
nequaquam, contemptis illis, aggrediatur domesticos
lacerare, ne qui quietus poterat dormire sub
tecto, exclusus foribus compellatur naubare [ f
cubare] sub dio.
Sit nomen Domini benedictum.

Sicut verba praesentibus indicia sensuum, sic interabsentes
litterae sunt instrumenta animarum. Bellatoriae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.