PL 145, col. 64
Dialogus inter Judaeum et Christianum ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne
et ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne [(Osee XIII)] .
» Quod vero tertia die resurrecturus esset,
et non alia diei hora nisi diluculo, idem Oseas manifeste
clamat, dicens: « Venite, et revertamur ad
Dominum, quia ipse cepit, et sanabit nos, percutiet
et curabit nos, vivificabit nos post duos dies, in die
tertia suscitabit nos; et vivemus in conspectu ejus,
sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum,
quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et
veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus
terrae [(Osee. VI)] . » De lege autem novi Testamenti,
quam per mundum diffusurus erat, per Jeremiam
pollicetur, dicens: « Ecce venient dies, dicit Dominus,
et feriam domui Israel et domui Juda foedus
novum: non secundum pactum, quod pepigi cum
patribus vestris in die quando apprehendi manum
eorum, ut educerem eos de terra Aegypti: pactum,
quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum,
dicit Dominus. Sed hoc erit pactum, quod feriam
cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus, dabo
legem meam in visceribus eorum, et in cordibus
eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi
erunt mihi in populum [(Jer. XXXI)] . »
Quod ascensurus esset in coelum, et super apostolos
missurus est Spiritum sanctum David uno
versiculo breviter comprehendit, dicens: « Ascendens
in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus [(Psal. LXVII; Eph. IV)] .
» Ascendens quippe
Christus in altum captivam duxit captivitatem, quia
corruptionem nostram virtute suae incorruptionis
absorbuit; dedit vero dona hominibus, 48 quia
effuso desuper Spiritu, diversa discipulis suis coelestium
charismatum dona concessit. Et Joel dicit:
« Et erit post haec, effundam Spiritum meum super
omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae
vestrae, seniores vestri somnia somniabunt, et juvenes
vestri visiones videbunt. Sed et super servos meos
et ancillas meas in diebus illis effundam spiritum
meum [(Joel. II)] . » De hac eadem effusione Spiritus
Isaias perhibet, dicens: « Noli timere, serve meus
Jacob electissime, quem elegi: effundam enim aquam
super sitientem, et fluenta super aridam. Effundam
spiritum meum super semen tuum, et benedictionem
meam super stirpem tuam [(Isa. XLIV)] . » De baptismo
autem, quem per mundum fieri praecepturus erat,
per Ezechiel pollicetur dicens: « Effundam, inquit,
super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus
inquinamentis vestris, et ab universis idolis
vestris mundabo vos [(Ezech. XXXVI)] » Quia vero ipse
judicaturus sit mundum, testatur Psalmista, qui postquam
praemisit, « Dominus regnavit a ligno; » de
eodem Domino, qui a ligno regnavit, in fine subjungit
dicens: « Judicabit orbem terrae in aequitate, et
populos in veritate sua [(Psal. XCV)] .
Nunc igitur, Judaee, sicut sacrae Scripturae testimonia
ad fidem te Christi non attrahunt, si omnium
te prophetarum tam perspicua, et clara dicta non
flectunt, libet adhuc, postpositis scilicet prophetarum
exemplis, sola tecum ratiocinatione contendere,