PL 145, col. 66

Dialogus inter Judaeum et Christianum ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne

quoque exsilio positi, nunquam fuerunt prophetarum
consortio penitus destituti, videlicet ut pro peccatis
eorum jugiter intercederent, et legem Domini semper
eis ad memoriam revocarent, magnumque eis
praesentium calamitatum solamen afferrent; dum
sibi certum futurae reversionis ad patriam articulum
nuntiarent. Sicut per Zachariam dicitur: « Angelus
Domini dixit: Domine exercituum, usquequo
non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus
iratus es? Iste septuagesimus annus est. Et respondit
Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona,
verba consolatoria [(Zach. I)] . » Et per Jeremiam:
« Servient, inquit, omnes gentes istae regi Babylonis
septuaginta annis: cumque impleti fuerint anni
septuaginta, visitabo super regem Babylonis (Hier.

XXV). » et reliqua.
Patet igitur, quia patres vestri, licet plerumque
fuerint divina ultione percussi, refovebantur tamen
aliquando impensis consolationibus recreati: vos
autem a passione Christi usque hodie in tam longissimis
calamitatibus positi, prophetam inter vos alicubi
terrarum non cernitis; sed et futurae prosperitatis
nuntium divinitus vobis missum penitus non
auditis. Quae est ergo haec vestra tam insanabilis
culpa? Unde vobis tam irremediabilis poena? Unde,
inquam, nisi quia Christum Dei Filium occidistis, 50
et post peractum facinus ad fontem vitae recurrere
noluistis? Hoc enim profundissimum vestrae
iniquitatis baratrum omnium flagitiorum transcendit
modum, omnium superat immanitatem

criminum. Plane hoc peccatum vestrum Moyses praevidebat,
cum adversum vos iratus dicebat: « Congregate
ad me omnes majores natu per tribus vestras
atque doctores, et loquar audientibus eis sermones
istos, et invocabo contra eos coelum, et terram. Novi
enim quod post mortem meam inique agetis, et
declinabitis cito de via, quam praecepi vobis, et occurrent
vobis mala in extremo tempore, quando feceritis
malum in conspectu Domini, ut irritetis eum
per opera manuum vestrarum [(Deut. XXXI)] . »
Nunc igitur, Judaee, audi meum consilium, ut
Deum, quem iratum habes, possis habere propitium:
depone veteris hominis indumentum, et novae
gratiae suscipe sacramentum; placeant tibi benedictiones
Garizim, ut maledictiones Hebal [(Deut. XXVII)] .

possis evadere: desere Judaicae caecitatis errorem,
et te ad Evangelicae gratiae dirige veritatem: esto
procul dubio securus de venia, si ad Christi fidem
conversus, sacri baptismatis fueris unda perfusus.
Sed quoniam apud animum tuum plus forsitan valeo
Deum deprecando, quam apud te praedicando. Deus
patrum tuorum a corde tuo vetustum ignorantiae
velamen abjiciat, et depulsis errorum tenebris, nova
te cognitionis suae luce perfundat, qui per prophetam
suum pollicetur, dicens: « Si fuerit numerus filiorum
Israel velut arena maris, reliquiae Israel salvae
fient [(Isai. X; Oseae I; Rom. IX)] .
Epilogus. Ecce perpendis ipse, charissime frater Honeste,
quia dum imbecillitati tuae consulere studui, non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.