PL 145, col. 68

Dialogus inter Judaeum et Christianum ad Honestum (Petrus Damianus), J. P. Migne · Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe

effundere debeas, quo clypeum circumvolvere, quia
bella necdum imminent, ad plenum docere non potui.
Habes igitur coram posita, quae ad hujusmodi
conflictum sunt necessaria. Utere paratis, ut expedire
decreveris.
Omnipotens Deus, dilectissime frater, ab invisibilium
te insidiis hostium misericorditer protegat et
immunem te de hujusmodi certamine ad coelestia
regna perducat. Amen.
Sit nomen Domini benedictum.

sive metropoleon primatus, aut episcopatuum cathedras,
vel Ecclesiarum cujuscunque ordinis dignitates,
sive rex, sive imperator, sive cujuslibet conditionis
homo purus instituit, et (prout voluntas, aut
facultas tulit) specialium sibi praerogativarum jura
praefixit; Romanam autem Ecclesiam solus ille fundavit,
et super petram fidei mox nascentis erexit:
Qui beato vitae aeternae clavigero, terreni, simul
et coelestis imperii jura commisit [(Matth. XVI)] . Non
ergo quaelibet terrena sententia, sed illud Verbum,
per quod conditum est coelum et terra, per quod denique
omnia condita sunt elementa, Romanam fundavit
Ecclesiam; illius certe privilegio fungitur, illius
auctoritate fulcitur. Unde non dubium, quia
quisquis cuilibet Ecclesiae jus suum detraxit, injustitiam

facit: qui autem Romanae Ecclesiae privilegium
ab ipso summo omnium Ecclesiarum capite traditum
auferre conatur, hic procul dubio in haeresim labitur.
et cum ille notetur injustus, hic est procul dubio
dicendus haereticus. Fidem quippe violat, qui adversus
illam agit, quae mater est fidei, et illi contumax
invenitur, qui eam cunctis Ecclesiis praetulisse
cognoscitur. Cum haec igitur vestra Sanctitas indubitanter
agnoscat, vos, qui non quilibet, sed nobiliores,
et egregii estis filii Romanae Ecclesiae, pietatis
viscera circa matrem vestram compatientes ostendite:
et utrum destrui debeat, sibimet eligendo pontificem, 53
judicate. Mirum quippe est, si quod
minoribus Ecclesiis canonicus vigor attribuit, illi
soli, quae caput est omnium, non permisit.
Regius advocatus.
Prolixa declamatio dedit attentionem, benevolentiam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.