PL 145, col. 72
Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe
et rata, insuper et apicum monumenta
omnia bonorum suorum filio jura delegat: interim
tamen, usque dum ille ad juvenilis aetatis incrementa
perveniat, et rationis capax fiat, illa cuncta dispensat,
omnia ordinat: sicque quod jam alieni juris
est patrimonium ad propriae disponit provisionis
arbitrium. Nunquid ob hoc dicenda est mulier illa
filio suo concessa subtrahere? imo verius perhibetur,
ut puto, pietatis studio deservire; quia quae
rudis adhuc filius dilapidare ac prodigere poterat;
haec illa sibimet apte disposita, caute retenta, rationabiliter
ordinata conservat. Carnalis ergo mater
adjuvat filium in rebus terrenis; et mater Ecclesia
filio suo regi praebere non debet auxilium in spiritualibus
donis? Obmutescat ergo plectenda versutia,
quae scilicet hoc damnat, quod praedicare debuerat;
illi crimen imponere nititur, quae pro benefactis
gloriae titulum promeretur. Huc accedit, quia nonnunquam
ob varietatem temporum saepe mutandus
est ordo causarum. Tunc enim quando pontificem
Romana sibi praefecit Ecclesia, tantae simultatis
fomes in seditionem cives accenderat, tantus livor,
et odium tumultuantis populi corda turbaverat, ut de
tam longinquis terrarum spatiis nequaquam regiae
clementiae praestolari possemus oraculum. Nisi enim
quantocius ordinaretur antistes, perniciosus in populo
gladius mutuis vulneribus desaeviret, et non
parva Romanorum civium strages fieret.
Regius advocatus.
Obtende quod vis, argumentare quod placet, dummodo
constet, quia nullatenus debuit immutari,
quod papa concessit, quod decreto constituit, quod
scriptione firmavit.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Quid mirum si hominis, carnis adhuc fragilitate
circumdati, statuta mutentur, quando etiam omnipotens
Deus, qui videlicet omnia, quae futura sunt,
novit: ea quoque, quae a semetipso constituuntur, immutat? 57
Nam ex eo, quod promittit, aliquando
aliquid minuit, vel etiam totum subtrahit: aliquando
mala minatur, et non infligit.
Regius advocatus.
Ea, quae proposuisti, Scripturae declarentur exemplis.
Quid est ergo quod Deus unquam promisit et
minuit?
Defensor Romanae Ecclesiae.
Si non excidit, reminisci potes, quia dixit Dominus
ad Noe: « Non permanebit Spiritus meus in
homine in aeternum, quia caro est, eruntque dies
illius centum viginti annorum [(Gen. VI)] . » Sed cum
Scriptura commemoret quingentorum tunc annorum
exstitisse Noe, quando haec sibi Dominus loquebatur,
sexcentorum vero tunc jam esse, cum cataclysmus
erupuit: liquido patet, viginti annos de
praescripti numeri spatio fuisse subtractos. Vitae
itaque spatium, quod humano generi Deus promisit,
imminuit, quia perversitatis eorum reatus excrevit.
Judae quoque per os patriarchae Jacob promisit Spiritus
sanctus, dicens: « Non auferetur sceptrum de