PL 145, col. 775

De bono status religiosi et tropologia variarum animantium (Petrus Damianus), J

Cujus utique rei per quamdam similitudinem tigris
indicio est, quae, sicut astruitur, ubi vacuum raptae
sobolis cubile reperit, pernix illico vestigiis raptoris
insistit. At ille quanquam equi fugacis agilitate praecurrat,
agilioris tamen ferae quodam quasi volatu se
praeverti posse non dubitat: cumque nullum sibi patere
suffugium conspicit, hujusmodi technam captiosa
fraude molitur, ubi feram sibi contiguam deprehendit,
globosam de vitro sphaeram ante illius
oculos projicit; at illa respiciens velut e speculo
proprii corporis imagine luditur, et sobolem suspicatur.
Retentat igitur cursum, dum amplecti desiderat
foetum: sed ecce dum inani se frustratam

specie comperit, totis ad comprehendendum equitem
viribus fundit: sed dum stimulis ire velocior imminet
fugienti, ille sphaeram sequentis obtutibus alteram
objicit: nec tamen sedulitatem matris memoria
fraudis excludit. Nam tigris quasi lactatura prolem
cassam versat imaginem. Hoc itaque modo et tigris
orbatur, et ultio de venatore non sumitur. Ut autem
hoc ad usus ecclesiasticos non incongrue transferatur,
quid venator, nisi praedicator? Unde per prophetam
dicitur: « Mittam eis multos venatores, et
venabuntur eos de omni monte et de omni colle [(Jer. XVI)] .
» Et quid hic tigris, nisi diabolus debet intelligi?
Tigridi itaque catulum rapimus, cum de mundo,
qui est cubile diaboli, conversum quemlibet hominem
ad sanctitatis habitum provocamus. Cum ergo spiritalem

post nos tigridem currere per tentationum
suarum argumenta sentimus, vitream illi sphaeram
objicimus, dum fragiles sibi homines, ubi suam
imaginem videant, demonstramus. Suos autem sibi
demonstrare, est ab ejus pestifera visione nostros
abscondere. In suis autem hostis antiquus suam
cernit imaginem, in quibus utique reperit propriae
nequitiae pravitatem. De his nempe vitreis hominibus,
ejusque imaginem refundentibus, in Apocalypsi
dicitur: « Si quis adoraverit bestiam et imaginem
ejus, et acceperit characterem in fronte sua et in
manu sua [(Apoc. XIV)] , » et reliqua. Studeamus igitur
a tigride catulos custodire, quos tulimus; ut a ferinis
cruentae bestiae uberibus rapti, lacte quotidie coeletis
eloquii non desinamus recreari, ne, quod absit,

illud nobis valeat objici, quod Pharisaeis dictum est:
« Vae vobis, qui circuitis mare, et aridam, ut faciatis
unum proselytum; et cum factus fuerit, facitis eum
filium gehennae duplo quam vos [(Matth. XXIII)] ; » sed
id potius, quod de se Veritas Patri dicit: « Quia quos
dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam [(Joan.
XVIII)] . » De quo et Joannes dicit: « Qui cum dilexisset
suos, in finem dilexit eos [(Joan. XIII)] . »
815
CAPUT XV. De pelicano, et quid figuret.
Quanto denique suos amore dilexerit, per naturae
suae vim etiam pelicanus ostendit. Hic enim ales,
sicut tradunt ii qui rimandis animalium insudavere
naturis, natos suos incomparabiliter diligit, sed dignam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.