PL 145, col. 83

Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe

« Principi sacerdotum maledicis? » respondit:
« Nescivi, frater, 68 quia princeps esset sacerdotum:
Scriptum est enim: Principem populi tui non
maledices [(Act. XXIII)] . » Ubi patenter ostenditur,
quanta illud tranquillitate dixisset, quod iratus intulisse
videbatur. Quibus Scripturarum testimoniis quid
aliud edocemur, nisi quia non juxta nuda verba
semper debemus sententias judicate: sed quo animo,
qua mentis intentione proferantur, inspicere?
Regius advocatus.
Dubia, quae proponis, luculenter elucidas per
exempla, quae subjicis: sed quaeso, te, ut ad superiora
paulisper redeas, et cur nos calumnieris, vobis
praejudicium intulisse, qui regiae ditioni paruimus,
patenter exponas.
Defensor Romanae Ecclesiae.
Recte, plane, ordinabiliter et congruenter, postquam
omnis vestrae partis objectio non rhetoricis
argumentis, non coloribus oratoriis, non denique
dialecticis syllogismis, sed vivae potius, atque perspicuae
veritatis est ratione purgata: versa vice jam
dignum est, ut de vestris excessibus vel breviter
disseratur. Enimvero damnatio papae tam gravis, et
inexplicabilis est, ut non humano, sed divino duntaxat
sit tractanda judicio. Reges autem nostros cum
aetatis infirmitas, tum fragilitas sexus excusat; quibus
utique non reatus ascribitur, sed eorum consiliariis,
ut dignum est, imputatur. Omissis itaque perversitatibus
caeteris, ut quid ignorante Roma reprobum
hominem in Romanum pontificem eligere praesumpsistis?
Regius advocatus.
Electionem quidem, ut palam est, fecimus: sed
longe prius Gerardo comite, aliisque Romanis, ut
dicebatur, civibus infatigabiliter insistentibus, ad
hoc inducti sumus. Nam et abbas monasterii, quod
dicitur Clivus Scauri, non defuit. Non ergo, ut asseris,
ignorante Roma, sed praesente atque petente,
Romani pontificis electio facta est.
Defensor Romanae Ecclesiae.
In hoc pro me facis, dum Gerardo sub anathemate
constituto te communicasse testaris: nam ut
de abbate, et aliis interim sileamus, de Gerardo
liceat tantummodo dicere, Ecclesiae hominem non
fuisse, et Christi nequaquam pertinuisse fidelibus.

Illud enim unum caput anathemati, maledictionique
subjacuit omnium fere pontificum, quicunque Romanae
Ecclesiae suis temporibus praefuerunt: demum
paulo antequam moreretur, propter ducem, et archiepiscopum
Anglorum, quos a beati Petri liminibus
redeuntes invasit, spoliavit, et usque ad mille
Papiensis monetae libras appendentia rapuit. Propter
hoc itaque in plenaria synodo, papa Nicolao praesidente,
excommunicatus est, et exstinctis luminaribus
sub perpetuo fuit anathemate condemnatus. Perpendat
igitur sancta synodus, si illius ejusque complicum rata
jure 69 videatur electio, qui tam terribiliter atque
irrevocabiliter est ab Ecclesiae visceribus evangelica

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.