PL 145, col. 85

Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe

super altitudinem nubium, similis ero Altissimo [(Isai. XIV)] .
» Paulus autem dicit: « Qui in fine
mundi veniens, adversatur, et extollitur supra omne,
quod dicitur Deus, aut quod colitur [(II Thess. II)] . »
Quia ergo tunc affectavit Deo se similem esse, in
fine mundi jam deterior factus, vult quasi superior
eminere. Per quod manifeste colligitur, diabolum
adhuc in deteriora posse corruere; quia diabolus
interpretatur deorsum fluens. Cadalous a cadendo
dictus, ruinam populi sonat, ipsis quoque nominibus
aptissime invicem uterque concordat. Dic
ergo quomodo iste pontifex erit, quem non Romanus
populus, sed unus homo cum suis complicibus, idemque
non Romanus, sed suburbanus, et non Ecclesiae
filius, sed maledictus, et anathematizatus elegit?

Illene erit tuo judicio pontifex, qui suam vendidit,
ut Romanam Ecclesiam obtineret? qui Romanos
occidit in ore gladii, ut Romanus Pontifex fieret?
Dicis non debuisse me pontificem sine consensu
Regis eligere, et magnipendendum mihi non fuisse,
ut populus non periret. Ecce hinc B. Augustinus
Hipponensi Ecclesiae, Valerio vivente, praeficitur:
ecce illinc Ambrosius octavo die postquam baptizatus
est, perceptis cunctis ecclesiasticis gradibus,
episcopus ordinatur. In quibus utique ob nil aliud
canonicae auctoritatis ordo deseritur, nisi duntaxat
ut saluti populi consulatur. Et tu mihi dicis, in
servando populo ipsi regi me non debuisse consulere,
ut sibimet in dando consensu unius epistolae
gloria proveniret. Nam unde postmodum Romanus

imperator fieret, si tunc se Romanus populus mutuis
vulneribus peremisset? Porro autem, quia in
constituendo pontifice Romana Ecclesia a charitate
regia non recessit, hoc etiam indicio est, quia cum
in clero suo religiosis viris et sapientibus abundaret,
non de propriis, sed eum, qui regi tanquam
domesticus et familiaris erat, elegit.
Regius advocatus.
Quisquis veritati, postquam patefacta claruerit,
obstinate renititur, Dei omnipotentis adversarius
non immerito judicatur, cujus adversum se iram
inextinguibiliter provocat [(I Joan. V)] , si veritatem,
quae ipse est, pertinaciter et arroganter impugnat.
Nam ut ipse disputationi tuae velut epilogum faciam,
cum inter nos quaestio moveretur, utrum sine regis

assensu Romani pontificis fieri possit electio, recensitis
historiarum catalogis, tantam Romanorum
imperatorum atque pontificum copiam coacervasti,
et velut nubem mihi testium opposuisti, ut his conspectis
ne nutum quidem me adversum te sub hoc
ulterius facere libuisset. De anathemate vero, quod
Nicolaus papa constituit, ubi, ut jam verum fatear,
totam victoriae vim intentio nostra posuerat, tam
invictis Scripturarum testimoniis, 71 tam lucidis
certe modo beatorum apostolorum, modo ipsius Domini
Salvatoris tuae disputationis assertio se purgavit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.