PL 145, col. 87
Disceptatio synodalis inter advocatum regis et defensorem Romanae ecclesiae (Pe
ut quodam mutuae charitatis glutino et rex in
Romano pontifice, et Romanus pontifex inveniatur
in rege; salvo scilicet suo privilegio papae, quod
nemo [nemini] praeter eum usurpare permittitur.
Caeterum et ipse delinquentes, cum causa dictaverit,
forensi lege coerceat, et rex cum suis episcopis
super animarum statu, prolata sacrorum canonum
auctoritate, decernat. Ille tanquam parens paterno
semper jure praemineat; iste velut unicus ac singularis
filius in amoris illius amplexibus requiescat.
Attalus plane rex Asiae et Nicomedes rex Bithyniae
in tantum Romanam rempublicam dilexerunt, ut
uterque moriens Romanum populum testamento reliquisset
[reliquerit] haeredem. Sanctae ergo Ecclesiae
principes quam propensiori invicem debent charitate
congruere, quibus injunctum est charitatem praecipue
Christiano populo praedicare; ut ex eorum, quae
procedat ex pietate concordia, sancta universalis
gratuletur Ecclesia, ac gemino utriusque studio
Christianae religionis refloreat disciplina. Verum nos
piscatoris nostri naviculam ex hiatu scyllaeae voraginis
trahentes, dum successorem Petri fidei labente
vestigio mersum ad littora quieta deducimus, pium
Ereptori nostro celeuma cantemus:
Te Deum laudamus: Te Dominum confitemur.
Ultio divina, populi Cadaloe ruina,
Te manet, ut diro medium transverberet ictu.
Altipetax Simonem sequeris Simon astra petentem.
Te quoque Tartareus simul absorbebit hiatus.
Sit nomen Domini benedictum.
SCHOLIA.
« Beato Sylvestro [(Constantinus imp.)] suisque
successoribus obtulit, ut regali more, et aurea corona
plecterentur in capite, et caeteras regii cultus
infulas usurparent. Verum B. Sylvester ornamenta,
quae sacerdotali congruere judicabat officio,
in proprios usus assumpsit. Coronam vero, vel caetera,
quae magis ambitiosa quam mystica videbantur,
omisit. » Dum sanctus cardinalis ait, S. Sylvestrum
oblata a Magno Constantino principatus
in ignia repudiasse, ea vero ornamenta sibi desumpsisse,
quae dignitatem pontificiamcondec orarent, a
vero abhorrere non videtur. Nam quae fuit ardens
ejusdem Constantini ad fidem praecipue Christianam
recenter conversi pietas, ut voluisset omnia imperii
decora in pontificem summum conferre. Fuit tamen
singularis cujusdam prudentiae in S. Sylvestro ea
tantum deligere, quae spiritualis potestatis culmen,
ac fastigium significarent. Id quod etiam habetur
cap. Constantinus dist. 96, verbis istis: B. Sylvestro
et omnibus successoribus ejus de praesenti tradidimus
palatium imperii nostri Lateranense; deinde diadema,
videlicet coronam capitis nostri, simulque phrygium,
nec non et superhumerale, videlicet lorum quod imperiale
circumdare assolet collum. Et nonnullis interjectis:
Ipse vero beatissimus papa super coronam
clericatus, quam gerit ad gloriam beatissimi Petri, 73
Ipsa ex auro non est passus uti corona; phrygium
vero candido nitore splendidum, resurrectionem
Dominicam designans, ejus sacratissimo vertici
manibus nostris imposuimus. Sancti Sylvestri porro
mitrae Platina hunc in modum meminit: « Eugenius
IV S. Sylvestri mitram, Romam Avenione delatam,
ipsemet e Vaticano ad Lateranum detulit. » Hujus
autem, vel alterius ejusdem S. Sylvestri mitrae medietas,