PL 145, col. 873
De Gallica profectione Petri Damiani (Auctor incertus), J. P. Migne
ejus consilio credebantur ejusque dispositioni omnia
tradebantur. Ipse quoque Cluniacensis abbas ita in
ejus viri prudentia confidebat ut nullius rei negotium
sine ejus consilio agere disponeret. Tandem
post aestivos sudores, post maximos et multos labores,
post multa et diversa pericula, post immania
montium et Alpiumprae cipitia, ad exspectantem nos
venimus Cluniacum. De apparatu autem processionis
et summa devotione nostrae receptionis supervacuum
est scribere, cum eum jam devotis manibus
praesentem suscipiebant, quem pro illius monasterii
libertate diu jam advenisse multis precibus
flagitabant. Tunc communi consilio coepimus quaerere
quid super vocandis ad synodum episcopis
statui deberet. Nam episcopus ille cujus temerario
ausu istius causae negotium agebatur, prout habet
saecularis astutia, postquam nostrum fama nuntiante
cognovit adventum, quia non illius terrae erat
indigena, quo futurum concilium occasione quadam
vitare potuisset, apud suos longius properans latitabat.
Sed nequivit fugae patrocinio Cabillonensi non
interesse concilio. Synodalis namque terminus ita
provide statuitur quod longinqui et remotiores praesules
naviter interesse potuerint. Tunc ex apostolicae
sedis auctoritate commonitoriae ad episcopos
diriguntur epistolae, debitam Romano pontifici obedientiam
imperantes, et inobedientiae vindictam canonice
intentantes, locum quoque et diem futuri
concilii nuntiantes.
LAUS CLUNIACENSIS CONGREGATIONIS EJUSQUE ABBATIS.
12.
Interea octo dierum spatio mansimus Cluniaco.
Veraciter ibi multos reperi Paulos, plurimos vidi
Antonios, qui etsi solitudinis habitationem non incolunt,
anachoritanum praemium imitatione operum
non amittunt. Cum enim illius congregationis ordinem
accurate coepi perspicere, et mutuae dilectionis
inter eos manere benevolentiam et monasticam omnium
causarum pollere convenientiam, statim ad
illius primitivae Ecclesiae mens recurrit familiam,
de cujus laude ita Lucas loquitur: Multitudinis credentium
erat cor unum et anima una, et erant illis
omnia communia. Ad instar enim illius primitivae
familiae, dicam potius coelestis patriae, non est ibi
alicujus metus inopiae, non pondus alicujus miseriae:
ibi charitas regnat, spirituale gaudium ibi tripudiat,
pax cunctos nectit, omnes patientia tolerat, longanimitas
illos modificat, spes erigit, fides solidat,
interius et exterius castitas mundat, devota illos
obedientia purgat, sanctae et monasticae consuetudinis
ordo inconcusse servatur, vivida mortificatio et
regularis ibi districtio semper habetur. Quid de
claustri custodia vel taciturnitatis opus est censura
describere, cum nec etiam, praeter alicujus rei necessitatem,
infra ipsum claustrum ausus est aliquis
spatiari, nec sine interrogatione os ad loquendum
audet ullo modo aperire? In vestium vero vilitate
atque lectulorum extremitate nullo modo patris Benedicti
transgrediuntur praeceptum. Divinae quoque