PL 145, col. 877

De Gallica profectione Petri Damiani (Auctor incertus), J. P. Migne

poterant, conculcabant, et ut hujus negotii magis
infortunium quam triumphum abbas incurreret, occultis
machinationibus fabricabant. Nam unusquisque
causam suam in judicio agi credebat, cum coepiscopi
negotium Romana discussio ventilabat, quia si abbati
hujus rei victoria proveniret, quilibet episcoporum
illi amplius resistere non auderet. Hujus igitur cautelae
studio constipati, illum adjuvaturi, ut obsisteret
incitabant. Sed noster Romanus belligerator horum
machinatione et non parvi pendenda conspiratione
praedoctus, sic postmodum hujus causae peroravit
negotium, ut quos ille occultos jam tenebat adjutores,
apertos postmodum suae causae habuerit contradictores.
Nam in Cabillonensi ecclesia cuncto residente
concilio, postquam, ut Romanae synodi consuetudo

deposcit, praedicationis verbum finivit, tale rhetoricae
locutionis exorsus est prooemium, quod intentos
simul et benevolos faceret auditores.
RHETORICAE LOCUTIONIS PROOEMIUM.
18.
Ad vestrae, inquit, fraternitatis auxilium Romana
nos delegavit auctoritas, et quasi ad charissimos
fratres nostra communis mater destinavit Ecclesia.
Vestra namque sibi debita sancta fidelitate
confisa, quam etiam in nonnullis suis negotiis experta
est profuisse, quidquid in istis partibus injuriae
patitur, vestra nos adjuvante providentia, sibi ut
emendetur exoptat. Per nos siquidem coram vestra
sanctitate Romana lamentatur Ecclesia, quod multorum
hominum insolentia multas inter vos quotidie
patitur contumelias. Verumtamen inter caetera quae

sibi evenisse considerat, unum quid novum et insperatum
eam non modicum perturbavit. Cum enim
hujus sinistri rumoris fama totius Romani concilii
noviter percelleret auditus, omnes pariter in moerorem
simul et admirationem conversi sunt. Cumque
diu protracta deliberatione, quem, qualem et quantum
pro tantae rei praesumptione destinare deberent,
nos demum mittere decreverunt. In hoc namque quantum
super hoc Romana dolet Ecclesia, fratres mei,
perpendite, quia non subdiaconum, non diaconum,
non cardinalium quemlibet mittere procuravit.
19.
Tunc episcopi omnes ex praemissa verborum
dulcedine valde benevoli, et ex causae exaggeratione
non parum intenti, exspectabant ut jam causa illa
exponeretur, pro qua tantus et talis homo a Lateranensi

curia devenisset. Mox autem, ut suis verbis illorum
benevolam audientiam adesse conspexit, sic
coepit enarrare propositum: Cluniacense monasterium
Romanae curiae esse subditum nullus vestrum,
fratres, ignorat, et quod nulli alii personae praeter
Romanum pontificem in eodem monasterio jus aliquod
pertinet nullus addubitat, quod quidem supra
omnia sibi pertinentia diligit monasteria; multis
quoque apostolicae sedis privilegiis constat esse munitum.
Quae omnia domnus Maticsonensis episcopus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.