PL 145, col. 879

De Gallica profectione Petri Damiani (Auctor incertus), J. P. Migne · Expositio canonis missae secundum Petrum Damianum (Auctor incertus), J. P. Migne

dentibus acerbos ipse consumeret. Cogitabat
quia beatius est dare quam accipere; et: Beatus
qui subtrahit manus suas ab omni munere. Haec et
alia sancto mentis examine trutinans compensabat.
Mane autem facto, me primum adesse praecepit.
Tunc sibi dilecti Baruntii memoriam, prout saepius
consueverat, coepit habere. O, inquit, si ille charissimus
frater noster adesset Baruntius, salutiferi
consilii nobis propinasset poculum! Nunquam enim
mihi ut acciperem persuasit, imo ut terrena spernerem
semper suggessit. Munera ista, quae tali velamento
nobis deferuntur, non esse accipienda recogito;
justitiam enim Dei occasione qualibet vendere
timeo; terrenarum rerum negotiator esse non debeo.
Quid tibi super hoc videatur edicito. Postquam

vero hujus mihi consilii ausum tribuit, non solum,
quia voluerat, laudavi, sed ut faceret multis precibus
postulavi, et quod pauperem Christum pauperes

Qui pridie quam pateretur. Ecce, cum nunc ad
summi sacramenti virtutem accedamus, deficit lingua,
sermo disparet, superatur ingenium, opprimitur
intellectus. Quis enim novit ordinem coeli et ponat
rationem ejus in terra? Sed pulsemus ad ostium, si
forte clavis aperire dignetur, ut accommodet nobis
tres panes, qui maxime nobiscum erunt in hoc convivio
necessarii. Fides enim petit et accipit; spes
quaerit et invenit; charitas pulsat et aperit; petit et
accipit vitam; quaerit et invenit viam; pulsat et
aperit veritatem: Is enim via est, veritas et vita. Qui pridie,
XV luna prima mensis, quae tunc exstitit
sexta feria, passus est Dominus, et praedicta nocte,
videlicet XIV luna prima mensis ad vesperas, ut legis
figuras impleret, post typicum pascha corporis et

sanguinis sui sacramentum instituit, et calicem tradidit
frequentandum. Sic enim fuerat praefiguratum
in Exodo: Decima die primi mensis tollat unusquisque
agnum per domos et familias, et servabit eum usque
ad XIV diem mensis hujus, immolabitque eum universa

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.