PL 146, col. 1440

Epistola contra Brunonem et Berengarium (Deoduinus Leodiensis), J. P. Migne

sancti concilii (sicut ipsi de poena securi postulant)
permittatur, cum de tanta praesumptione
revictos puniri minime concedatur, gravissima
scandala in omni populo fidelium generari. Certe
quos videbunt impunitos, et nequaquam a sui gradus
honore dejectos, eosdem putabunt ab omni concilio
aut vinci non potuisse, aut justificatos esse; eruntque,
ut ita dicam, novissima pejora prioribus.
Ergo majestatem vestram omnes exoratam vellemus,
ut interim illorum impiam, sacrilegam et nefariam
assertionem audire contemneretis, donec, accepta
Romanae sedis audientia, damnandi potestatem haberetis.
Quanquam hujusmodi homines nequaquam
oporteat audiri, neque tam est pro illis concilium
advocandum, quam de illorum supplicio exquirendum.

Tunc quippe haeretici necessario audiendi fuerunt,
quando et hae ipsae et hujusmodi quaestiones,
utpote quae nondum ad unguem discussae fuissent,
in dubium venire potuerunt, ut per congressum
certaminis patesceret utra pars astaret pro defensione
veritatis. Quod idem nunc profecto fieri
non oportet, quia creberrimis sanctorum Patrum
conciliis, tum etiam venerabilium doctorum clarissimis
sententiis, ita omnia sunt eliquata, ut ne minimum
quid resederit de omni faece dubitationis.
Sed nos ex multis, epistolari brevitate cogente, pauca
exponemus, et primo ponemus exempla pertinentia
ad corpus et sanguinem Domini. Ait itaque
beatus Leo papa: Si sacrae mensae communicare debetis,
ut nihil prorsus de veritate corporis et sanguinis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.